§24.25.1is, tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quaecumque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse.
他仿佛是在指控被告一般,从他们过去的生平说起,指责阿德拉诺多罗斯和特米斯托犯下了希罗死后所发生的一切邪恶与不敬之罪。
§24.25.2quid enim sua sponte fecisse Hieronymum quid puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse; itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse.
因为希罗尼穆斯凭自己的意愿做过什么呢? 一个孩子,一个几乎刚到青春期的孩子,又能做什么呢? 他的监护人和老师们利用他人的恶名进行统治;因此,他们本应在希罗尼穆斯之前,或者至少与希罗尼穆斯一同受死。
§24.25.3at illos debitos iam morti destinatosque alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et, quae procurator tenuerat, pro domino possederit; §24.25.4proditus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, §24.25.5cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor.
然而,这些本已该死、注定要灭亡的人,在僭主死后又策划了其他新的罪行,起初是公开进行的,当时阿德拉诺多罗斯关闭了岛的门户,宣布继承王位,并以主人的身份占有了他曾作为代理人所掌管的财产;随后,他被岛上的人出卖,并被占领阿克拉迪纳的全体市民包围,于是在公开、光明正大地追求王位未果后,又企图通过隐秘和欺诈的手段来篡夺它,甚至无法被恩惠和名誉所打动,当时他自己作为一个针对自由的阴谋家,竟在祖国的解放者之中被选为了长官。
§24.25.6sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis alteri Gelonis filias nuptas.
然而,正是她们王室的妻子们激发了他们的王权野心——一人娶了希罗的女儿,另一人娶了盖隆的女儿。
§24.25.7sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur nullam earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis.
此话一出,集会遍地爆发出呼喊:她们一个也不该活下去,僭主的后代不应留下任何活口。
§24.25.8ea natura multitudinis est: aut servit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec sibi parare modice nec habere sciunt.
这就是群众的本性:要么卑躬屈膝地服侍,要么傲慢无礼地统治;而介于两者之间的自由,他们既不知如何适度地去争取,也不知如何去保全。
§24.25.9et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent; §24.25.10sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur.
而且也从来不缺纵容愤怒的手下,他们煽动那些极度渴望且毫无节制追求惩罚的心灵,去进行流血和屠杀;正如当时长官们立即提出了一项法案,而且几乎在提出之前就被通过了,即所有王室后裔均被处死。
§24.25.11missique a praetoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.
长官们派去的人杀害了希罗之女达马拉塔和盖隆之女哈尔莫妮亚,即阿德拉诺多罗斯和特米斯托的妻子。