Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §24.22.1-24.22.17

玻里埃努斯的调解与阿德拉诺多罗斯的归顺

第 727 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

玻里埃努斯主张采取温和行动并向阿德拉诺多罗斯派遣使者,元老院亦重新召开。尽管受到妻子达玛拉塔保留王权的怂恿,阿德拉诺多罗斯最终决定向元老院和人民屈服,并发表了阐述和平与团结至关重要性的演讲。

§24.22.1luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam convenit.
翌日清晨,全体人民——不论武装与否——在阿克拉迪纳的议事堂集结。
ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et mod ratam habuit.
在坐落于该处的康科迪亚神坛前,领袖之一、名叫玻里埃努斯的人,发表了一番既自由独立又温和适度的演讲。
§24.22.2servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse discordia civilis quas inportet clades, audisse magis patribus Syracusanos quam ipsos vidisse.
他说,亲身经历过奴役的恐惧和屈辱的人们,自然会对这众所周知的邪恶感到愤慨;但至于内讧会带来怎样的灾难,叙拉古人更多是从父辈那里听闻,而非亲眼所见。
§24.22.3arma quod inpigre ceperint, laudare, magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti.
他赞扬他们迅速拿起武器,并表示,如果不是迫于无奈的最终需要,他们绝不使用武器的话,他将更加赞扬他们。
§24.22.4in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere, qui denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, tradat praesidium.
目前,众人同意派遣使者前往阿德拉诺多罗斯处,宣告要求他服从元老院和人民的权威,打开岛屿的大门,并移交守备队。
§24.22.5si tutelam alieni regni suum regnum velit facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem.
如果他企图将他人王国的监护变为自己的王国,他同样认为,人们必须从阿德拉诺多罗斯手中,比从希罗尼穆斯手中更猛烈地夺回自由。
ab hac contione legati missi sunt.
民会结束后,使者们被派了出去。
§24.22.6senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque convocati neque consulti fuerant.
随后,元老院会议开始召开。 在希隆统治时期,元老院作为国家议会得以保留,但自他去世后直至今日,他们未曾就任何事务被召集或咨询过。
§24.22.7ut ventum ad Adranodorum est ipsum quidem movebat et civium consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae vel munitissima prodita atque alienata.
当使者们到达阿德拉诺多罗斯处时,市民们的一致意见,以及不仅城市其他部分被占领、甚至连防守最为严密的岛屿部分也被背叛和疏离的事实,确实动摇了他本人。
§24.22.8sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni vocis, qua pedibus tractum, §24.22.9non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere.
但是,在使者们将他召唤出来后,他的妻子达玛拉塔(希隆之女)——此时仍充满了王室的傲慢与女性的狂妄——提醒他注意独裁者狄奥尼修斯经常提起的一句话,即“不应骑在马上,而应被拖着双脚离开独裁统治”。
facile esse momento, quo quis velit, cedere possessione magnae fortunae, facere et parare eam difficile atque arduum esse.
她说,在一个人愿意的时刻,放弃巨额财富的占有是容易的;但是去创造和准备它却是困难且艰巨的。
§24.22.10spatium sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura.
他应该从使者那里争取商议的时间;并利用这段时间从莱翁蒂尼招募士兵,如果他向他们承诺皇室的资金,一切都将在他的控制之下。
§24.22.11haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset.
阿德拉诺多罗斯对这些女人的建议既没有完全拒绝,也没有立即采纳,他认为如果目前屈从于时势,会有更安全的方法来谋取权力。
§24.22.12itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi potestate.
因此,他让使者转达,他将服从元老院和人民的权力。
postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae venit.
第二天清晨,岛屿的大门大开,他来到了阿克拉迪纳的广场。
§24.22.13ibi in aram Concordiae ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est, qua primum cunctationis suae veniam petivit: §24.22.14se enim clausas habuisse portas non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem, qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an, quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent, alienae culpae rei trucidarentur.
在那里,他登上了前一天玻里埃努斯曾发表讲演的康科迪亚神坛,并开始发表演说,在演说中他首先为自己的迟疑请求宽恕:因为他说,自己紧锁城门,并非要将个人事务与公共事务割裂开来,而是害怕一旦刀兵相见,杀戮将以何收场;是会满足于杀死暴君——这对于自由而言已经足够,还是说,任何因血缘、姻亲或某种职务而与王室有牵连的人,都会被视作连带犯罪而被屠杀。
§24.22.15postquam animadverterit eos, qui liberassent patriam, servare etiam liberatam velle atque undique consuli in medium, non dubitasse, quin et corpus suum et cetera omnia, quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum, qui mandasset, suus furor absumpsisset, patriae restitueret.
在他察觉到那些解放了祖国的人也希望守护解放后的祖国,并且各方都在为共同利益出谋划策之后,他便不再犹豫,将他本人以及处于其信任与监护下的所有其他事物,都归还给祖国,因为那曾经托付这些事物的人已被其自身的狂妄所毁灭。
§24.22.16conversus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac Sosin “facinus” inquit “memorabile fecistis; §24.22.17sed mihi credite, incohata vestra gloria, nondum perfecta est, periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res publica.
随后,他转身面对刺杀暴君的人,点名呼唤狄奥多托斯和索西斯说:“你们完成了一项值得铭记的功绩;但请相信我,你们的荣耀刚刚开始,尚未完成;巨大的危险依然存在,除非你们致力于和平与和合,否则这自由的共和国恐怕会被送进坟墓。

词汇与语法注释

  1. 24.22.2servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse — 分词 expertos(异态动词 experior 的完成分词,具有主动意义)修饰 homines,后者作为完成被动不定式 inritatos esse 的宾格主语。整个从句属于间接引语(oratio obliqua),其主句动词由前句的 contionem... habuit 中暗示而省。
  2. 24.22.8pedibus tractum, non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere — 引用了独裁者狄奥尼修斯的著名名言。pedibus tractum(被拖着双脚,即被可耻地拉下台至死)与 insidentem equo(骑在马上,即轻易或自愿地离去)形成对比,强调了对权力的顽固执念。dixerit 是间接引语中关系从句里的虚拟式完成时。
  3. 24.22.11si in praesentia tempori cessisset — 条件从句 si... cessisset(虚拟式过去完成时)在由 ratus [est] 引导的间接思想中,表示从过去立场所看的将来完成动作(“如果他顺应了”)。
  4. 24.22.17ne libera efferatur res publica — 动词 efferatur(effero 的虚拟式现在时被动语态)带有将尸体抬出家门进行安葬的具体比喻意。因此,它包含一个强烈的警告,即新近获得自由的共和国可能会“被送进坟墓”(灭亡)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §24.22.1-24.22.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:24.22.1-24.22.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。