§23.9.1quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis, §23.9.2quae audiebat, interesset, amens metu “per ego te,” inquit “fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque, ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda uelis.
老人一看到并听到这些,就好像他已经亲身参与到他所听到的那些正在进行的行动中一样,因恐惧而惊慌失措地说道: “我的儿子,无论是什么样的权利将子女与父母维系在一起,我恳求并请求你,不要希望在你父亲的眼前去做出并承受这一切大逆不道的事情。
§23.9.3paucae horae sunt, intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus, — ut sacratas fide manus digressi a conloquio extemplo in eum armaremus?
仅仅过了几个小时,在这期间,我们对着神明中的任何存在宣誓,右手紧握着右手,缔结了誓言——难道只是为了在会谈结束后,立即对那个人拿起被誓言神圣化的双手吗?
§23.9.4ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale, ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum?
你从好客的宴席上站起来,而你是作为第三个坎帕尼亚人被汉尼拔邀请到这席上的,难道你竟要用主人的鲜血去玷污那张宴席吗? 作为父亲,我能够为我的儿子安抚汉尼拔,难道我却不能为了汉尼拔去说服我的儿子吗?
§23.9.5sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
但哪怕毫无神圣可言,没有忠诚,没有信仰,没有孝道;如果这些大逆不道的事不至于在带来罪行的同时带给我们毁灭,那就让他们去干吧。
§23.9.6unus adgressurus es Hannibalem? quid illa turba tot liberorum servorumque? quid in unum intenti omnium oculi? quid tot dextrae? torpescent in amentia illa?
你打算独自一人去袭击汉尼拔吗? 那成群的自由人和奴隶该怎么办? 所有人盯着那一个人的眼睛该怎么办? 那么多的右手该怎么办? 他们会在你那疯狂的举动中变得麻木吗?
§23.9.7voltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere nequeunt, quem horret populus Romanus, tu sustinebis? ut alia auxilia desint: me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis?
汉尼拔本人的面容,那是全副武装的军队也无法抵挡的,那是罗马人民也为之战栗的,你能抵挡得住吗? 即使其他援助都缺乏:当你看到我用我自己的身体去挡在汉尼拔的身体前面时,你能忍心刺向我吗?
§23.9.8atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est.
可是,你必须穿透我的胸膛,才能去刺杀他并刺穿他。
sed hic te deterreri sine potius quam illic vinci; valeant preces apud te meae, sicut pro te hodie valuerunt. ”
所以,请宁可在这里被劝阻,也不要在那里被击败;让我的请求在你身上发挥效力,就像今天它们为你发挥了效力一样。
§23.9.9lacrimantem inde iuvenem cernens medium conplectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit, quam pervicit, ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale.
” 看到年轻人随后流下了眼泪,父亲搂住他的腰,紧紧地吻着他,直到说服他放下剑并保证绝不做出这样的事,他才停止了请求。
tum iuvenis §23.9.10“ego quidem” inquit “quam patriae debeo pietatem, exsolvam patri.
于是年轻人说 “我确实会把我对祖国所欠缺的孝顺偿还给父亲。
tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, §23.9.11semel, cum defectionis ab Romanis, iterum, cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es.
但我为你感到难过,你必须承担三次背叛祖国的罪名:第一次,当你成为背叛罗马人的倡议者时;第二次,当你成为与汉尼拔讲和的倡议者时;今天则是第三次,当你成为将卡普阿归还给罗马人的延迟和阻碍时。
§23.9.12tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe.
祖国啊,既然我的父亲将它夺走,那就请你收回这把剑吧——我曾为了你武装起来,拿着它走进了这处敌人的堡垒。
” §23.9.13haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.
” 他说完这些话后,把剑隔着花园的围墙扔到了公道上,并且为了使事情不那么令人怀疑,他自己回到了宴会中。