§23.10.1postero die senatus frequens datus Hannibali.
第二天,给汉尼拔召开了一次议员出席众多的元老院会议。
ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis, quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, §23.10.2et inter cetera magnifica promissa pollicitus brevi caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum.
在会上,他的第一番演说非常温和且亲切,在发言中,他向坎帕尼亚人表示感谢,感谢他们将与他的友谊置于与罗马人的同盟之上,并且在其他许多宏伟的许诺中,他保证卡普阿很快就会成为全意大利的首府,届时甚至罗马人也将与其它民族一样,从那里来寻求法律。
§23.10.3unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; postulare, ut sibi dedatur ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat.
他声称,有一人被排除在迦太基的友谊以及与他本人缔结的盟约之外,此人既不配做坎帕尼亚人,也不配被称为坎帕尼亚人,那就是德基乌斯·马基乌斯;他要求将此人移交给自己,并在自己到场的情况下,就此人提出提案,并通过一项元老院决议。
§23.10.4omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et vir indignus esse ea calamitate et haud parvo initio minui videbatur ius libertatis.
所有人都在此提议上一致通过,尽管对很大一部分人来说,这个男人似乎不应遭受此等灾祸,而且自由的权利似乎正因为一个不小的开端而受到削弱。
§23.10.5egressus curia in templo magistratuum consedit conprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit.
走出元老院会堂后,他在行政官的神殿中坐下,下令逮捕德基乌斯·马基乌斯,并要他站在自己脚前进行申辩。
§23.10.6qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae, ducique ante lictorem in castra est iussus.
当马基乌斯保持着不屈的刚毅之气,否认根据盟约法可以强迫他这样做时,他便被套上了锁链,并被命令在侍从官的前导下被带往营地。
§23.10.7quoad capite aperto est ductus contionabundus incessit ad circumfusam undique multitudinem vociferans: “habetis libertatem, Campani, quam petistis; foro medio, luce clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus vinctus ad mortem rapior.
只要他是在没有蒙头的情况下被带走,他就一路上向四面八方围拢过来的群众发表煽动性的演说,大声呼喊道:“坎帕尼亚人啊,这就是你们所寻求的自由;在广场中央,在光天化日之下,在你们亲眼目睹下,我,这个不亚于任何坎帕尼亚人的人,竟被捆绑着拉去送死。
§23.10.8quid violentius capta Capua fieret? ite obviam Hannibali, exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro spectetis.
如果卡普阿被攻陷,还能发生什么更暴虐的事? 去迎接汉尼拔吧,装点城市并把他的到达之日奉为神圣,好让你们观看这场针对你们同胞的凯旋式!
” §23.10.9haec vociferante cum moveri volgus videretur, obvolutum caput est, ociusque rapi extra portam iussus.
” 随着他如此大声呼喊,当平民似乎被触动时,他的头被蒙了起来,并且他被下令更快地拖出城门之外。
§23.10.10ita in castra perducitur; extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem, quam primam peterent, offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.
如此他被带进营地,并立刻被安置到船上送往迦太基,免得因这桩丑行的卑劣在卡普阿引起某种骚乱,从而连元老院也后悔交出了这位首领,并派遣使团要求要回他;若是这样,汉尼拔要么因拒绝盟友提出的首要请求而得罪这批新盟友,要么因答应请求而不得不允许煽动叛乱和骚乱的元凶留在卡普阿。
§23.10.11navem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum erant.
风暴将船吹到了基雷奈,那里当时在君王们的统治之下。
ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum, §23.10.12cum eum docuisset contra ius foederis vinctum se ab Hannibale esse, vinclis liberatur, permissumque, ut rediret, seu Romam seu Capuam mallet.
在当地,当马基乌斯逃亡到托勒密国王的雕像处寻求庇护时,他被看守们押送到亚历山大港的托勒密那里,在他向国王陈述自己违反盟约法被汉尼拔捆绑之后,他被解除了锁链,并获准返回,无论他是更想去罗马还是去卡普阿。
nec Magius Capuam sibi tutam dicere §23.10.13et Romam eo tempore, quo inter Romanos Campanosque bellum sit, transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius vivere, quem vindicem atque auctorem habeat libertatis.
然而马基乌斯说,卡普阿对他来说并不安全,并且在罗马人与坎帕尼亚人发生战争的这个时期,罗马将更像是一个逃兵的住所,而不是一个客人的住所;他表示自己除了在那个他视为其自由的维护者和赐予者的国王的国度里,别无它处更想居住。