§23.7.1legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo condicionibus his fecerunt, ne quis imperator magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet, neve civis Campanus invitus militaret munusve faceret; §23.7.2ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captivis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret.
\n使节们来到汉尼拔那里,并按以下条件与他缔结了和约:迦太基人的任何将军或官员都对坎帕尼亚公民没有任何司法权,坎帕尼亚公民也不得违背其意愿服兵役或承担公职;\n\n卡普阿应当保留自己的法律和官员;迦太基人应当向坎帕尼亚人移交由他们自己挑选的三百名罗马战俘,以便用他们来交换在西西里服役的坎帕尼亚骑兵。
§23.7.3haec pacta; illa insuper, quam quae pacta erant, facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium civisque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos partim privatis negotiis inplicitos, plebs repente omnis conprehensos velut custodiae causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa foedum in modum expirarunt.
\n\n这些是达成的协议;此外,坎帕尼亚人还犯下了超出协议范围的暴行:全体平民突然命令将同盟军长官和其他罗马公民(他们有的正忙于某种军事任务,有的则纠缠于私人事务)全部逮捕,并以看管为名关进浴室,使他们因炎热和蒸汽窒息,以极其惨烈的方式死去。
ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, §23.7.4summa ope Decius Magius, vir, cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit, restiterat.
为了不让这些事情发生,也不向迦太基人派遣使节,\n\n德基乌斯·马吉乌斯曾尽全力进行抵抗。 他是一个除了公民们健全的心智之外,在获得至高无上的威望方面不缺少任何条件的男子。
§23.7.5ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum servitutem exempla referens, primo, ne reciperetur praesidium, §23.7.6palam vociferatus est, deinde, ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus, quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent, forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se.
\n\n然而,当他听说汉尼拔派遣了守备队时,他以皮洛士的傲慢统治和塔兰托人可悲的奴役为例,起初,为了不让守备队被接纳,\n\n他公开大声疾呼,接着,如果守备队已被接纳,则应将其驱逐,或者,如果他们希望通过一项勇敢且值得纪念的行动来赎清由于背叛最古老的盟友和血亲而犯下的恶行,那就杀掉迦太基守备队,重新归顺罗马人。
§23.7.7haec — nec enim occulta agebantur — cum relata Hannibali essent, primo misit, qui vocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem vinctumque adtrahi ad sese iussit.
\n\n当这些事情——因为它们并不是秘密进行的——被报告给汉尼拔时,他首先派人去传唤马吉乌斯到他的军营里来;接着,当马吉乌斯傲慢地拒绝前往,声称汉尼拔对坎帕尼亚公民没有任何权利时,迦太基人怒不可遏,命令逮捕此人并将其绑缚押送到自己面前。
§23.7.8veritus deinde, ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse, praemisso nuntio ad Marium Blossium praetorem Campanum postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.
\n\n随后,由于担心在暴力过程中引发混乱,以及因情绪激动而引起无理的冲突,他自己派信使预先通知坎帕尼亚的最高长官马里乌斯·布洛修斯自己次日将抵达卡普阿,然后带着少量的守备队离开军营。
§23.7.9Marius contione advocata edicit, ut frequentes cum coniugibus ac liberis obviam irent Hannibali.
\n\n马里乌斯召集了集会,发布通告让众人带着妻子和孩子成群结队地去迎接汉尼拔。
ab universis id non oboedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot iam victoriis clarum imperatorem, factum est.
所有人都不仅顺从而且极其热切地照办了,这还伴随着平民的喜爱,以及他们想见一见这位因如此多胜利而闻名遐迩的将军的热情。
§23.7.10Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, privato se tenuit: in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque.
\n\n德基乌斯·马吉乌斯既没有出城迎接,也没有为了不表现出因问心有愧而产生的某种恐惧而闭门不出:当整个城市为了迎接和观看迦太基人而陷入慌乱时,他带着儿子和少数依附民在广场上悠闲地散步。
§23.7.11Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum, ne quid eo die seriae rei gereret diemque et ipse adventu suo festum laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat, §23.7.12tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit.
\n\n汉尼拔进城后,立即要求召集元老院,但由于坎帕尼亚的显贵们随后恳求他当天不要处理任何严肃的事务,并希望他本人因自己的到来而高兴且乐意地庆祝这个节日,尽管他天性易怒,\n\n然而,为了避免在开始时拒绝任何要求,他花了一天的大部分时间去游览城市。