§23.6.1Ab hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus venisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint: §23.6.2foedus enim cum Hannibale quibus velint legibus facturos; neque controversiam fore, quin, cum ipse confecto bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.
在执政官发表这番讲话后,使节们被遣散并启程回家,他们中的一人维比乌斯·维里乌斯说,坎帕尼亚人不仅收复昔日被罗马人无理剥夺的土地、而且夺取意大利统治权的时机已经到来:因为他们将按自己所愿的任何条件与汉尼拔缔结盟约;毫无疑问,当战争结束、汉尼拔本人以胜利者的身份返回非洲并撤走军队时,意大利的统治权将会留给坎帕尼亚人。
§23.6.3haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem, uti deletum omnibus videretur nomen Romanum.
众人赞同这样说话的维里乌斯,并如此回报使团的使命,以至于在所有人看来,罗马的名号似乎已被消灭。
§23.6.4extemplo plebs ad defectionem ac pars maior senatus spectare; §23.6.5extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res.
民众立即倾向于叛变,元老院的大部分人也是如此;然而,由于长老们的威望,事情被拖延了几天。
postremo vincit sententia plurium, ut iidem legati, qui ad consulem Romanum ierant, ad Hannibalem mitterentur.
最终多数人的意见占了上风,决定派遣曾前往罗马执政官那里的同一批使节去见汉尼拔。
§23.6.6quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus invenio postulantes, ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuvari vellent; §23.6.7indignatione orta summoveri a curia iussos esse missumque lictorem, qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet.
在前往那里之前,在叛变计划最终确定之前,我在某些编年史中发现,坎帕尼亚人曾向罗马派遣了使节,要求如果他们希望罗马国家得到援助,那么两位执政官中的一位应当由坎帕尼亚人担任;(据说当时)引起了愤慨,他们被命令驱逐出元老院议事堂,并派遣了侍从官将他们带出城,并命令他们当天留在罗马境外。
quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat, §23.6.8Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.
因为这与昔日拉丁人的要求极其相似,且塞利乌斯和其他历史学家并非无故忽略此事,我因而不敢将其作为确凿的事实写下来。