§23.7.1legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo condicionibus his fecerunt, ne quis imperator magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet, neve civis Campanus invitus militaret munusve faceret;
\n使節たちはハンニバルのもとに至り、次のような条件で彼と和平を結んだ。 カルタゴ人のいかなる将軍も政務官も、カンパニア市民に対して何の権利も持たず、カンパニア市民は意志に反して従軍させられたり公務を課されたりしないこと。
§23.7.2ut suae leges, sui magistratus Capuae essent;
\n\nカプアには独自の法律、独自の政務官が置かれること。
ut trecentos ex Romanis captivis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret.
カルタゴ人は、カプア人が自ら選ぶところの、ローマ人捕虜のうち300人をカンパニア人に引き渡すこと。 彼らと、シキリアで軍務に就いているカンパニア人騎兵との交換が行われるように。
§23.7.3haec pacta;
\n\nこれらのことが合意された。
illa insuper, quam quae pacta erant, facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium civisque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos partim privatis negotiis inplicitos, plebs repente omnis conprehensos velut custodiae causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa foedum in modum expirarunt.
さらにカンパニア人たちは、合意された以上の蛮行を行った。 すなわち、同盟部隊の隊長たちや、一部は軍務の任務に就き、一部は私的な事業に関わっていた他のローマ市民たちを、民衆のすべてが突然捕らえ、あたかも拘留するためであるかのように風呂場に閉じ込めるよう命じ、彼らはその熱気と蒸気によって呼吸を遮られ、無惨な様子で息絶えた。
ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, §23.7.4summa ope Decius Magius, vir, cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit, restiterat.
これらのことが起こらず、またカルタゴ人のもとへ使節が派遣されることのないよう、\n\nデキウス・マギウスは全力を尽くして抵抗していた。 彼は、市民の健全な精神のほかに、最高の権威を得るために欠けているものは何もない人物であった。
§23.7.5ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum servitutem exempla referens, primo, ne reciperetur praesidium,
\n\nしかし、ハンニバルによって守備隊が派遣されると聞くと、ピュロスの傲慢な支配やタレントゥム人の惨めな奴隷状態を例に挙げつつ、最初は守備隊を受け入れないよう、\n\n公然と叫んだ。
§23.7.6palam vociferatus est, deinde, ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus, quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent, forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se.
次に、受け入れられた守備隊を追い出すか、あるいは、最古の同盟者であり血を分けた者たちから離反したという悪行を、勇敢で記憶に値する行為によって償いたいと望むなら、カルタゴの守備隊を殺害してローマ人に再び身を委ねるようにと(叫んだ)。
§23.7.7haec — nec enim occulta agebantur — cum relata Hannibali essent, primo misit, qui vocarent Magium ad sese in castra;
\n\nこれらのことが――隠れて行われていたのではなかったので――ハンニバルに報告されると、彼はまず、マギウスを陣営の自分のところへ呼び出すための者たちを派遣した。
deinde, cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem vinctumque adtrahi ad sese iussit.
その後、マギウスが激しく「自分は行くつもりはない、ハンニバルにはカンパニア市民に対する何の権利もないからだ」と拒絶すると、怒りに駆られたカルタゴ人は、彼を捕らえ、縛って自分のところへ連行するよう命じた。
§23.7.8veritus deinde, ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse, praemisso nuntio ad Marium Blossium praetorem Campanum postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.
\n\nその後、暴力の中で騒動が生じたり、人々の興奮から無分別な戦いが生じたりすることを恐れ、彼はカンパニア人のプラエトルであるマリウス・ブロッシウスにあらかじめ翌日自分はカプアに入るという使者を送って伝えた上で、少数の守備隊を伴って陣営から出発した。
§23.7.9Marius contione advocata edicit, ut frequentes cum coniugibus ac liberis obviam irent Hannibali.
\n\nマリウスは民会を招集し、妻や子供たちを伴って大勢でハンニバルを迎えに行くよう指示した。
ab universis id non oboedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot iam victoriis clarum imperatorem, factum est.
すべての者によって、それはただ従順にだけでなく、熱心に行われた。 それには民衆の支持や、すでに多くの勝利で高名な将軍を見たいという熱意も加わっていた。
§23.7.10Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, privato se tenuit: in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque.
\n\nデキウス・マギウスは出迎えに出ることもせず、かといって、心当たりから何らかの恐怖を抱いていると示すことのないよう、私邸に引きこもることもなかった。 彼は、全市民がカルタゴ人を迎え入れ一目見ようと浮足立っている中で、息子や少数のクリエンテスとともに、広場を何気なく歩き回っていた。
§23.7.11Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum, ne quid eo die seriae rei gereret diemque et ipse adventu suo festum laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat, §23.7.12tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit.
\n\nハンニバルは市に入ると直ちに元老院の召集を要求した。 しかしカンパニアの指導者たちが、その日は深刻な政務を行わず、彼自身も自分の到着による祝祭の日を喜び、進んで祝ってほしいと懇願したので、彼は気性として怒りに駆られやすかったものの、\n\nそれでも、最初の段階で何かを拒絶することのないよう、市を観光することに一日の大部分を費やした。