§23.6.1Ab hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus venisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint:
執政官のこの演説ののち、使節たちが去らされ、家路に就いていると、彼らの一人であるウィビウス・ウィッリウスが、カンパニア人がかつてローマ人によって不正に奪われた土地を回復するだけでなく、イタリアの支配権をも手に入れることができる時が来たと述べた。
§23.6.2foedus enim cum Hannibale quibus velint legibus facturos; neque controversiam fore, quin, cum ipse confecto bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.
というのも、彼らは自分たちが望むいかなる条件によってもハンニバルと条約を結ぶであろうし、戦争が終結して勝者となったハンニバル自身がアフリカに退き軍隊を撤収させたときには、イタリアの支配権がカンパニア人に残されることには何の疑いもないだろうからである。
§23.6.3haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem, uti deletum omnibus videretur nomen Romanum.
このように語るウィッリウスに全員が同意し、彼らは、すべての人にローマの名が消滅したかのように思われるほどに、使節の報告を伝えた。
§23.6.4extemplo plebs ad defectionem ac pars maior senatus spectare;
ただちに民衆は離反へと傾き、元老院の大部分も同様であった。
§23.6.5extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res.
しかし、長老たちの権威によって、事態は数日間引き延ばされた。
postremo vincit sententia plurium, ut iidem legati, qui ad consulem Romanum ierant, ad Hannibalem mitterentur.
ついに、ローマの執政官のもとへ行ったのと同じ使節たちが、ハンニバルのもとへ派遣されるべきだという、多数派の意見が打ち勝った。
§23.6.6quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus invenio postulantes, ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuvari vellent;
そこへ行かれる前、そして離反の決意が確実なものとなる前に、カンパニア人からローマへ使節が派遣され、もしローマの国家が援助されることを望むなら、二人の執政官のうち一人はカンパニア人から選ばれるべきだと要求した、という記述を私はある年代記の中に見出す。
§23.6.7indignatione orta summoveri a curia iussos esse missumque lictorem, qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet.
(それによれば)憤慨が起こり、彼らは議事堂から退去させられるよう命じられ、リクトルが派遣されて彼らを市外へ連れ出し、その日はローマの領土の外に留まるよう命じた。
quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat, §23.6.8Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.
この要求があまりにもかつてのラティウム人の要求に似ていたこと、そしてコエリウスや他の歴史家たちが理由なしにこれを省略したのではなかったので、私はこれを確実なこととして記述するのを躊躇した。