§23.5.1horum parentes cognatique aegre pervicerunt, ut legati ad consulem Romanum mitterentur.
这些人的父母和亲属费尽周折,终于说服众人向罗马执政官派遣使节。
ii nondum Canusium profectum, sed Venusiae cum paucis ac semiermibus consulem invenerunt, quam poterat maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum.
他们发现执政官尚未出发前往卡努西姆,而是同少数且半无武装的人留置在维努西亚;对于善良的盟友而言,其境况令人深感同情,但对于像坎帕尼亚人那样傲慢且不忠的盟友来说,则是值得鄙视的。
§23.5.2et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque.
执政官因过分暴露和坦白灾难,从而加剧了人们对其处境和自身的轻蔑。
§23.5.3nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum adversi quicquam evenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia, quae ad bellum opus essent, §23.5.4“morem magis” inquit “loquendi cum sociis servastis, Campani, iubentes, quae opus essent ad bellum, imperare, quam conuenienter ad praesentem fortunae nostrae status locuti estis.
因为,当使节们报告说,坎帕尼亚的元老院和人民对罗马人遭遇不幸深感遗憾,并承诺提供战争所需的一切时,他说:“坎帕尼亚人,你们让我们下令索取战争所需之物,这与其说是说出了符合我们目前命运状况的合适话语,不如说是墨守了与盟友交谈的陈规。
quid enim nobis ad Cannas relictum est,
因为在坎尼,我们还留下了什么,以至于因为我们还拥有某些东西,便希望所缺乏的东西由盟友来填补呢?
§23.5.5ut, quia aliquid habeamus, id, quod deest, expleri ab sociis velimus? pedites vobis imperemus, tamquam equites habeamus? pecuniam deesse dicamus, tamquam ea tantum desit?
难道我们要向你们征召步兵,就好像我们拥有骑兵一样? 难道我们要说缺乏资金,就好像仅仅缺乏资金一样?
§23.5.6nihil ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna.
命运甚至没有留给我们任何可以填补的东西。
legiones equitatus arma signa equi virique pecunia commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt.
军团、骑兵、武器、军旗、马匹和士兵、资金、粮饷,要么在战场上,要么在次日失去的两个营地中,全部毁灭了。
§23.5.7itaque non iuvetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis.
因此,坎帕尼亚人,你们不应当仅仅在战争中协助我们,而几乎应当替我们承担起这场战争。
§23.5.8veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores vestros intra moenia compulsos nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum paventis, receptos in fidem ad Saticulam defenderimus coeptumque propter vos cum Samnitibus bellum per centum prope annos variante fortuna eventum tulerimus.
你们应当回想起来,昔日你们那惊恐万状、被驱逐进城墙内、不仅惧怕萨姆奈特人而且惧怕西迪基尼人的祖先,我们在萨提库拉将他们纳入保护之中并予以防卫;并且,为了你们而开始的与萨姆奈特人的战争,我们在将近一百年的时间里,在起伏不定的命运中坚持到了最后。
§23.5.9adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges vestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, civitatem nostram magnae parti vestrum dedimus communicavimusque vobiscum.
此外还要加上这些:我们给降服的你们提供了平等的条约,保留了你们自己的法律,最后——这在坎尼惨败之前无疑是最大的一件事——我们将我们的公民权赋予了你们的大部分人,并与你们分享。
§23.5.10itaque communem vos hanc cladem, quae accepta est, credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse.
因此,坎帕尼亚人,你们应当相信这所遭受的灾难是共同的,应当认为共同的祖国是需要捍卫的。
§23.5.11non cum Samnite aut Etrusco res est, ut, quod a nobis ablatum sit, in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis, ne Africae quidem indigena, ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit.
我们现在的对手不是萨姆奈特人或伊特鲁里亚人,如果是他们,即使统治权从我们手中被夺走,帝国也依然会留在意大利;现在的敌人是迦太基人,他们甚至不是非洲的土著,而是从陆地的最远端、大洋海峡和赫拉克勒斯之柱,带来了一群毫无一切法律、契约,甚至几乎不会说人类语言的士兵。
§23.5.12hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
这些人因天性和习俗而冷酷和野蛮,其统帅自身甚至通过用人类尸堆建造桥梁和堤坝,以及——这让我连说出来都感到羞耻——教授他们以人肉为食,从而使他们更加狂暴。
§23.5.13his infandis pastos epulis, quas contingere etiam nefas sit, videre atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit?
目睹并接受那些以这种连触碰都是罪恶的、不可言说的宴席为食的人做主人,从非洲和迦太基寻求法律,并容忍意大利成为努米底亚人和穆尔人的属州,对于任何一个只要是在意大利出生的人来说,这难道不是一件极其令人憎恶的事吗?
§23.5.14pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanorum imperium vestra fide, vestris viribus retentum ac recuperatum esse.
坎帕尼亚人,因惨败而崩溃的罗马帝国,能够通过你们的忠诚和你们的力量得以维持和光复,这将是一件无比光荣的事。
§23.5.15triginta milia peditum, quattuor equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique.
我认为坎帕尼亚可以征募三万步兵和四千骑兵;如今资金和粮食都十分充裕。
si parem fortunae vestrae fidem habetis, nec Hannibal se vicisse sentiet nec Romani victos esse.
如果你们拥有与你们的幸运相匹配的忠诚,那么汉尼拔既不会感到自己胜利了,罗马人也不会感到自己失败了。
”
”