§23.49.1ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum, §23.49.2ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, ut, quae in naves inposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent.
当那一天到来时,有三家由十九人组成的社团前来竞标;他们提出了两个要求:第一,只要他们从事这项公共业务,就免除其兵役;第二,他们装上船只的一切物资,因敌人和风暴的暴力所产生的风险由国家承担。
§23.49.3utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est.
两项要求都获得满足后,他们承包了合同,国家的事务得以用私人资金进行管理。
ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat.
这种道德风尚和对祖国的热爱,宛如一条主线,贯穿于所有阶层。
§23.49.4quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus datum,quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.
正如所有的承包工程都是怀着高尚的气魄承接的一样,它们也以极高的信誉得以履行,供给士兵的物资没有丝毫吝啬,就像他们过去从充裕的国库中获得供养一样。
§23.49.5cum hi commeatus venerunt Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur.
当这些补给物资运抵时,伊利图尔吉城正因背叛并投靠罗马人,而遭到哈斯德鲁巴、马戈以及波米尔卡尔之子汉尼拔的围攻。
§23.49.6inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, §23.49.7cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
面对敌人的这三座营地,西庇阿兄弟经过激烈的战斗并消灭了阻击的敌人,成功进入盟友的城市,运进了粮食—— 这在当时十分匮乏;在鼓励市民们以看到罗马军队为他们而战时相同的气概来保卫城墙后,他们率军去进攻哈斯德鲁巴指挥的最大营地。
eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, §23.49.8ibi rem summam agi cernentes, convenerunt.
两名迦太基将领和两支军队也赶到了同一地方,因为他们看出那里的决战关乎全局。
§23.49.9itaque eruptione e castris pugnatum est.
因此,双方在敌军从营地出击时爆发了战斗。
sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa ab Romanis.
那天,参战的敌军有六万人,罗马军队约为一万六千人。
§23.49.10tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero, quam ipsi erant, §23.49.11Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
然而,胜利毫无悬念,罗马人杀死的敌人甚至超过了他们自身的总人数,俘虏了三千多人,近一千匹马,缴获了五十九面军旗、七头大象(有五头在战斗中被杀),并在当天占领了全部三座营地。
§23.49.12Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
在解除了伊利图尔吉之围后,迦太基军队转而围攻因蒂比利,并从该省补充了兵力——因为该省在所有省份中最渴望战争(只要有掠夺品或报酬即可),且当时年轻人极为富余。
§23.49.13iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum.
两军再次交锋,双方在战斗中重温了与此前相同的命运。
supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis.
敌军有一万三千多人被杀,两千多人被俘,同时缴获了四十二面军旗和九头大象。
§23.49.14tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.
此时,几乎所有的西班牙部落都背叛并投靠了罗马人。 那个夏天在西班牙取得的战绩,远比在意大利取得的要辉煌得多。