§23.49.1ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum,
その日が来ると、請負契約を結ぶために、 19名からなる3つの社団が集まった。 彼らには2つの要求があった。
§23.49.2ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, ut, quae in naves inposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent.
一つは、彼らがその公共の業務に従事している間は兵役を免除されることであり、もう一つは、彼らが船に積み込んだ物資が、敵や嵐の暴力に対して国家の危険負担とされる(国家が損害を補償する)ことであった。
§23.49.3utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est.
両方の要求が認められたため、彼らは請け負い、国家の事業は個人の資金によって運営されることとなった。
ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat.
このような道徳心と、このような祖国への愛は、あたかも一本の張りつめた糸のように、すべての階層を通じて浸透していた。
§23.49.4quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus datum,quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.
すべての請負事業が気高き志をもって行われたのと同様に、極めて高い誠実さをもって物資が提供され、兵士たちには、かつてのように豊かな国庫から養われているのと少しも変わらない、惜しみない配給がなされた。
§23.49.5cum hi commeatus venerunt Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur.
これらの物資が到着した時、イリトゥルギの町は、ローマ側へ寝返ったことを理由に、ハスドルバル、マゴ、およびボミルカルの子ハンニバルによって包囲攻撃されていた。
§23.49.6inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum,
敵のこれら3つの陣営の間に、スキピオ兄弟は立ちふさがる敵との激しい戦闘と殺戮を経て、同盟者の都市へと入城し、穀物を、 ――不足していたものだが――運び込んだ。
§23.49.7cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
そして、自分たちのために戦うローマ軍の姿を見たのと同じ気概をもって城壁を守るよう町の人々を励ますと、ハスドルバルが率いる最も大きな陣営を攻撃するために兵を率いた。
eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, §23.49.8ibi rem summam agi cernentes, convenerunt.
そこへ、カルタゴ側の2人の将軍と2つの軍隊もまた、そこで重大な決戦が行われるのを見て取り、集まった。
§23.49.9itaque eruptione e castris pugnatum est.
こうして、陣営からの出撃によって戦闘が行われた。
sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa ab Romanis.
その日、戦闘に臨んだ敵は6万人であり、ローマ軍は約1万6千人であった。
§23.49.10tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero, quam ipsi erant, §23.49.11Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
それにもかかわらず、勝利は少しも疑いのないものであり、ローマ軍は自らの兵数よりも多くの敵を殺害し、 3千人以上の人間、1千頭弱の馬、59本の軍旗、7頭の象を捕獲し(戦闘では5頭が殺された)、その日のうちに3つの陣営すべてを占領した。
§23.49.12Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
イリトゥルギが包囲から解放されると、カルタゴの諸軍隊は、インティビリを包囲攻撃するために移動した。 その際、略奪品や報酬さえあればすべてのなかで最も戦争を切望する州であり、当時は若者が満ち溢れていたその属州から兵力を補充した。
§23.49.13iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum.
再び交戦し、両軍にとって前回と同じ運命をたどる戦闘が行われた。
supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis.
敵は1万3千人以上が討ち取られ、2千人以上が捕らえられ、42本の軍旗と9頭の象が捕獲された。
§23.49.14tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.
その時、ついにヒスパニアのほぼすべての諸民族がローマへと寝返り、その夏、イタリアにおけるよりも、ヒスパニアにおいて遥かに大いなる事績が成し遂げられたのである。