§23.45.1proelium erat anceps: summa vi et duces hortabantur et milites pugnabant.
战斗胜负难分:将领们竭尽全力鼓舞,士兵们奋勇作战。
Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet.
马尔凯鲁斯命令部下紧紧逼迫那些在三天前被击败、几天前被从库麦赶走、以及去年在相同的将领即他自己指挥下但由不同的士兵从诺拉逐出的敌人。
§23.45.2non omnis esse in acie; praedantis vagari in agris; et qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.
他说,并非所有的敌人都在战线中;那些进行掠夺的人正游荡在田野里;而正在战斗的人,也因为坎帕尼亚的奢侈、美酒、娼妓以及整个冬天的各种纵欲而变得委靡不振、精疲力竭。
§23.45.3abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum animorumque, quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga.
曾越过比利牛斯山脉和阿尔卑斯山峦的那种肉体与精神的强韧已经逝去,其力量也已消散。
reliquias illorum virorum vix arma membraque sustinentis pugnare.
如今战斗着的,只是那些连武器和自己的肢体都难以支撑的男人们的残余。
Capuam Hannibali Cannas fuisse.
卡普亚对汉尼拔而言就是坎尼。
§23.45.4ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri extinctam.
在那里,战斗的勇猛、军事纪律、过去的荣耀以及未来的希望,全都熄灭了。
§23.45.5cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat: §23.45.6arma signaque eadem se noscere, quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas viderit habueritque; militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse.
当马尔凯鲁斯通过如此指责敌人来激励部下的斗志时,汉尼拔则用更严厉的斥责痛骂他的士兵:他说,他所认出的武器和军旗,正是他在特雷比亚、特拉西梅努斯以及最后的坎尼所见到和拥有的那些;但他带去卡普亚过冬的士兵,与他从那里带出来的,确实是不同的。
§23.45.7“legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies consulares numquam sustinuerunt?
“曾经连两个执政官军团都无法阻挡的你们,现在竟然在一场大战中,几乎无法承受一个罗马副将以及仅一个军团和一支同盟军翼侧的攻击吗?
§23.45.8Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit? ubi ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit?
马尔凯鲁斯凭着新兵和诺拉的预备队,现在竟然毫发无损地第二次向我们挑衅吗? 我那将执政官盖乌斯·弗拉米尼乌斯拽下战马并斩首的战士在哪里? 在坎尼杀死卢基乌斯·保卢斯的战士在哪里?
§23.45.9ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est aliud? qui pauci plures vincere soliti estie, nunc paucis plures vix restatis? Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis;
难道现在的刀剑变钝了吗? 还是你们的右手麻木了? 或者是有什么其他怪异的前兆? 你们这些曾经以少胜多的人,现在占着人数优势,竟几乎无法挡住少数人吗? 你们过去用舌头逞能,吹嘘说如果有人领路,你们就能攻下罗马。
§23.45.10en in minore re experiri vim virtutemque volo: expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam.
看啊,我想在较小的事情上考验你们的力量和勇气:攻下诺拉吧,那是一座平原上的城市,既无河流也无海洋作为屏障。
hinc vos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos vel ducam, quo voletis, vel sequar.
从这里,让你们带着从如此富庶的城市中掠夺的丰厚战利品,我要么引领你们去你们想去的任何地方,要么跟随在你们后面。
”
”