§23.44.1ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere, et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare.
对此,赫伦尼乌斯·巴苏斯回答说,罗马和诺拉两方人民之间建立友谊已有多年,直至今日双方对此都未曾后悔;而对他们自己而言,如果忠诚必须随着运命而改变,那么现在才去改变也已经太迟了。
§23.44.2an dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? cum iis, qui ad sese tuendos venissent, omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore.
况且,如果他们打算向汉尼拔投降,又何必召集罗马的守备队呢? 对于那些前来保护他们的人,他们已经共享了一切,并且将共同面对到最后一刻。
§23.44.3hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae; itaque corona oppidum circumdedit, ut simul ab omni parte moenia adgrederetur.
这次会谈使汉尼拔失去了通过叛变夺取诺拉的希望;因此,他用包围圈将城镇围住,以便能同时从各个方向进攻城墙。
§23.44.4quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit.
马尔凯鲁斯一见敌军靠近城墙,就在城门内排好阵势,伴随着巨大的喧嚣冲杀了出来。
aliquot primo impetu perculsi caesique sunt; dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.
在第一波冲击中,有几个人被击倒并杀死;随后,人们纷纷冲向交战人员,在双方力量均等的情况下,一场惨烈的战斗开始了。 如果不是伴随着狂风的暴雨倾盆而下、隔开了交战双方,这本会成为极少数值得载入史册的战役之一。
§23.44.5eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese: nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
那天,在进行了适度的交战并激起了斗志之后,罗马人退回城内,迦太基人退回营地:因为在迦太基人中,在第一波冲锋中被击倒阵亡的不过三十人,而罗马人则有五十人。
§23.44.6imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit; itaque quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis.
连绵的阴雨持续了整整一夜,直到次日的第三时;因此,尽管双方都渴望交战,但那天他们仍将自己限制在防御工事内。
§23.44.7tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit.
第三天,汉尼拔派遣一部分军队前往诺拉领地掠夺。
quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detractavit.
马尔凯鲁斯一注意到这一点,立刻将他的军队拉出来列阵;汉尼拔也没有回避。
mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio — et sunt omnia campi circa Nolam — concurrerunt.
城市和营地之间大约有一英里的距离;他们就在那片空间里相撞了——诺拉周围全都是平原。
§23.44.8clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis, quae in agros praedatum exierant, ad proelium iam commissum revocavit.
双方升起的呼喊声将那些派往野外掠夺的步兵大队中最近的人,重新召回到了已经开始的战斗中。
§23.44.9et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere, ni ab se signum accepissent.
诺拉人也壮大了罗马人的战线。 马尔凯鲁斯在赞扬了他们之后,命令他们作为预备队站立,并把伤员从战线上抬下来,除非接到他本信号,否则不要参与战斗。