§23.43.1ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos Samnitesque, et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque.
对此,汉尼拔回答说,希尔皮尼人和萨姆奈特人把所有事情都凑在了一起:既通报自己的损失,又请求援助,还抱怨自己未受保护且被忽视。
§23.43.2indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo, ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem inploratam.
然而,本应当首先通报损失,接着请求援助,最后,如果没有得到满足,那时才终于可以抱怨求助徒劳无功。
§23.43.3exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum.
他说,为了不让自己也成为负担,他不会把军队开进希尔皮尼或萨姆奈特的土地,而是开进罗马人民盟友的邻近地区。
iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab iis summoturum hostis.
通过掠夺这些地方,他既能充实自己的士兵,又能用恐惧将敌人从他们身边赶走。
§23.43.4quod ad bellum Romanum attineret si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.
至于对罗马人的战争,如果说特拉西梅诺湖之战比特雷比亚之战更为著名,坎尼之战又比特拉西梅诺湖之战更为著名,那么他还要通过一场更大、更辉煌的胜利,使坎尼的记忆也相形失色。
§23.43.5cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit;
带着这样的答复和丰厚的礼物,他遣走了使节;他自己则在蒂法塔留下一支人数适度的守备队,率领其余的军队出发,继续向诺拉进发。
§23.43.6eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit.
汉诺也从布鲁提乌姆地区来到同一地点,带来了从迦太基运来的增援部队和战象。
castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt, quam quae a legatis sociorum audierat.
在相距不远的地方安营扎寨后,经过调查,发现一切情况与从盟友使节那里听到的截然不同。
§23.43.7nihil enim Marcellus ita egerat, ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset: explorato cum firmisque praesidiis, tuto receptu praedatum ierat, omniaque velut adversus praesentem Hannibalem cauta provisaque fuerant.
因为马尔凯鲁斯的任何行动,都不能说是凭运气或草率地委诸敌手:他是在经过侦察、带有强力护卫并确保安全退路的情况下才出去掠夺的,一切防备与预见,就像是在对付亲临现场的汉尼拔一样。
§23.43.8tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare, quae apud hostes fierent.
随后,当他察觉到敌人正在逼近时,便把军队留在了城墙内;他命令诺拉的元老院议员在城墙上巡逻,并侦察周围敌军中所发生的一切。
§23.43.9ex his Hanno cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur.
当汉诺靠近城墙时,他通过翻译向这些人中的赫伦尼乌斯·巴苏斯和赫里乌斯·佩蒂乌斯喊话,他们已被召集来会谈,并在得到马尔凯鲁斯的许可后走了出来。
§23.43.10Hannibalis virtutem fortunamque extollit, populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem.
他极力赞美汉尼拔的英勇与好运,贬低罗马人民那随着力量一起衰退的尊严。
§23.43.11quae si paria essent, ut quondam fuissent, tamen expertis, quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnis Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse.
他说,即使这些力量如同过去那样平分秋色,然而对于那些深知罗马帝国对盟友而言有多么沉重、以及汉尼拔对所有意大利名字的俘虏表现出多么大宽容的人来说,迦太基的结盟与友谊仍要比罗马的更值得选择。
§23.43.12si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros, quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit.
即使两位执政官各自率领军队驻扎在诺拉,他们也不可能比在坎尼时更配作汉尼拔的对手,更不用说单凭一名副执政官和少数新兵就能守住诺拉了。
§23.43.13ipsorum quam Hannibalis magis interesse capta an tradita Nola poteretur: potiturum enim, ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset, ipsos prope in medio sitos Nolanos scire.
诺拉是通过被攻陷还是被出让而被占领,这对他们自己而言比对汉尼拔更为生死攸关;因为他迟早会占领这里,就像他已经占领了卡普亚和努凯里亚一样;但是,卡普亚和努凯里亚的命运有何不同,几乎夹在两者中间的诺拉人自己心里最清楚。
§23.43.14nolle ominari, quae captae urbi casura forent, et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem, qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent, dicturum.
他说,他不愿去预言一座被攻陷的城市将会面临怎样的厄运,而是宁可保证:如果他们把马尔凯鲁斯连同守备队以及诺拉城一同交出,那么,除了他们自己之外,绝不会有别人来制定他们加入汉尼拔同盟与友谊的条件。