§23.44.1ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere, et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare.
これに対し、ヘレンニウス・バッススは答えた。 ローマ人とノラ人の間にはすでに多年にわたる友好関係があり、今日までそのどちらもそれを後悔しておらず、もし運命とともに忠誠を変えねばならないとしても、自分たちにとって今さら変えるのは遅すぎる、と。
§23.44.2an dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? cum iis, qui ad sese tuendos venissent, omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore.
また、もしハンニバルに自らを引き渡すつもりであったなら、ローマの守備隊を招く必要があっただろうか。 自分たちを保護するためにやって来た人々とは、すべてのことが自分たちによって共有されており、最後までそうあり続けるだろう、と。
§23.44.3hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae;
この会談によって、ハンニバルは裏切りを通じてノラを手に入れる望みを絶たれた。
itaque corona oppidum circumdedit, ut simul ab omni parte moenia adgrederetur.
そのため、彼はすべての方向から同時に城壁を攻撃できるよう、町を包囲網で囲んだ。
§23.44.4quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit.
マルケルスは敵が城壁に近づいたのを見ると、門の内側で陣形を整え、大歓声とともに打って出た。
aliquot primo impetu perculsi caesique sunt;
最初の突撃で数名が叩きのめされ倒された。
dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.
その後、戦闘中の者たちに駆け寄る者現れて勢力が均衡すると、激しい戦闘が始まり、大嵐を伴う激しい豪雨が戦闘員たちを引き離さなかったならば、数少ない記憶されるべき戦いの一つとなったことであろう。
§23.44.5eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese: nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
その日、ささやかな戦闘が行われ、敵対心が煽られた後、ローマ人は市内へ、カルタゴ人は陣営へと退いた。 カルタゴ人では最初の出撃で叩きのめされて倒れた者は三十名以下であり、ローマ人は五十名であったからである。
§23.44.6imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit;
絶え間ない雨は、夜通し、翌日の第三時まで降り続いた。
itaque quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis.
そのため、両軍ともに戦闘を熱望していたものの、その日はそれにもかかわらず陣地に留まった。
§23.44.7tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit.
三日目、ハンニバルは軍勢の一部をノラ領内へと略奪のために派遣した。
quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detractavit.
マルケルスはこれに気づくと、直ちに軍勢を戦闘隊形で引き出したが、ハンニバルもそれを避けなかった。
mille fere passuum inter urbem erant castraque;
都市と陣営の間にはおよそ一マイルの距離があった。
eo spatio — et sunt omnia campi circa Nolam — concurrerunt.
彼らはその空間――ノラの周囲はすべて平原である――で衝突した。
§23.44.8clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis, quae in agros praedatum exierant, ad proelium iam commissum revocavit.
両側から上がった歓声が、略奪のために野へと出かけていたコホルスのうち最も近くにいた者たちを、すでに始まっていた戦闘へと呼び戻した。
§23.44.9et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere, ni ab se signum accepissent.
ノラ人たちもローマの戦列を補強した。 マルケルスは彼らを称賛した上で、予備兵として待機し、負傷者を戦列から運び出すこと、そして自分から合図を受け取らない限りは戦闘を控えることを命じた。