§23.41.1ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina, §23.41.2propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor.
尤其是将领哈斯德鲁巴的被俘,以及迦太基贵族汉诺和马戈的被俘——马戈属于巴卡家族,与汉尼拔有亲近的血缘关系,而汉诺则是撒丁尼亚人叛乱的策划者,也无疑是这场战争的煽动者——使得这场战斗变得著名且令人难忘。
§23.41.3nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt: nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit, §23.41.4et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque fili audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit.
撒丁尼亚人的领袖们也因他们所遭受的惨败而使这场战斗同样闻名;因为哈普西科拉的儿子霍斯图斯不仅在战线上阵亡,而且哈普西科拉与少数骑兵一同逃亡时,在满目疮痍的困境之外又听闻了儿子的死讯,为了不让任何人的干预阻碍他的计划,他在夜间自尽身亡。
§23.41.5ceteris urbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculum fuit; quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos recepit.
对其余的人来说,和之前一样,科尔努斯城成了他们逃亡的避难所;曼利乌斯率领胜利的军队进攻该城,并在几天之内将其收复。
§23.41.6deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Caralis exercitum reduxit.
随后,其他曾背叛投向哈普西科拉和迦太基人的城邦也交出人质投降了;曼利乌斯根据每个城邦的力量或罪责,向他们征收了贡金和谷物,然后将军队撤回卡拉利斯。
§23.41.7ibi navibus longis deductis inpositoque, quem secum advexerat, milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.
在那里,他将战船推入海中,让随他前来的士兵登船,起航前往罗马,并向元老们宣告撒丁尼亚已被彻底平定;他将贡金移交给财务官,将谷物移交给市政官,将俘虏移交给大法官昆图斯·弗尔维乌斯。
§23.41.8per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem cum Sardiniam inde peteret, §23.41.9quo fama erat Hasdrubalem a Balearibus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit.
大约在同一时间,大法官提图斯·奥塔基里乌斯率领舰队从利里拜乌姆渡海前往非洲,蹂躏了迦太基的领地,当他从那里前往撒丁尼亚时,那里有传言称哈斯德鲁巴最近刚从巴利阿里群岛渡海过去,奥塔基里乌斯遭遇了正返回非洲的舰队,并在公海上进行了一场轻微的交火,缴获了其中的七艘船只及其海军同盟兵。
ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit.
恐惧就像风暴一样将其余的船只四处驱散。
per eosdem forte dies §23.41.10et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit.
大约在这些天,纯属巧合,鲍米尔卡也带着从迦太基派来的援军、战象和补给抵达了洛克里。
§23.41.11quem ut incautum opprimeret, Ap. Claudius per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto vento aestuque saevo Locros traiecit.
为了趁其不备进行袭击,阿庇乌斯·克劳狄乌斯假装巡视行省,迅速率军前往美塞纳,并在狂风和恶浪中渡海前往洛克里。
§23.41.12iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat, et Locrenses portas Romanis clauserunt: Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit.
此时鲍米尔卡已从那里出发前往布鲁提乌姆的汉诺处,洛克里人对罗马人紧闭城门;阿庇乌斯虽然付出了巨大的努力,却一无所获,回到了美塞纳。
§23.41.13eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit, §23.41.14ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.
同年夏天,马尔凯鲁斯从他驻军把守的诺拉出发,频繁袭击希尔皮尼人的领地和考狄乌姆的萨姆尼乌姆人,并用铁与火将一切蹂躏殆尽,甚至在萨姆尼乌姆重新唤起了对往昔惨败的记忆。