§23.41.1ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina,
何よりもこの戦いを有名かつ記憶すべきものにしたのは、将軍ハスドルバルが捕らえられたこと、そしてカルタゴの貴族ハンノとマゴ、すなわちバルカ家出身のマゴが捕らえられたことであった。
§23.41.2propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor.
マゴはハンニバルと近い血縁関係にあり、ハンノはサルディニア人たちにとって反乱の首謀者であり、その戦争の疑いなき扇動者であった。
§23.41.3nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt: nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit,
サルディニア人の指導者たちも、自らが被った惨禍によって、この戦いを劣らず有名なものにした。
§23.41.4et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque fili audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit.
というのも、ハンプシコラの息子ホストゥスが戦場で討ち死にし、ハンプシコラ自身も、少数の騎兵とともに逃走していたが、打ちひしがれた窮状に加えて息子の死をも聞いたとき、誰の介入も自らの企てを妨げないように、夜の間に自ら命を絶ったからである。
§23.41.5ceteris urbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculum fuit;
他の者たちにとっては、前と同じコルヌスの都市が逃走の避難所となった。
quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos recepit.
マンリウスは勝者となった軍勢を率いてそれを攻撃し、数日以内に奪還した。
§23.41.6deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis dediderunt sese;
その後、ハンプシコラやカルタゴ人の側に離反していた他の諸都市も、人質を差し出して降伏した。
quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Caralis exercitum reduxit.
彼らに対して、各々の財力または罪科に応じて貢納金と穀物を課した上で、マンリウスは軍勢をカラリスへと連れ戻した。
§23.41.7ibi navibus longis deductis inpositoque, quem secum advexerat, milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus;
そこで軍船を進水させ、自分が連れてきていた兵士を乗せてローマへと出帆し、サルディニアが完全に平定されたことを元老院に報告した。
et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.
そして、貢納金を財務官たちに、穀物を造営官たちに、捕虜を法務官クィントゥス・フルウィウスに引き渡した。
§23.41.8per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem cum Sardiniam inde peteret,
同じ頃、法務官ティトゥス・オタキリウスはリリュバエウムから艦隊でアフリカに渡り、カルタゴの領土を略奪した後、そこからサルディニアへ向かおうとしていた。
§23.41.9quo fama erat Hasdrubalem a Balearibus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit.
そこにはハスドルバルが最近バレアレス諸島から渡ったという噂があったが、オタキリウスはアフリカに戻ろうとしていた艦隊に遭遇し、沖合で軽い戦闘を行って、7隻の船を海軍同盟兵とともに捕獲した。
ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit. per eosdem forte dies
残りの船は、嵐と同様に、恐怖によってあちこちに散り散りになった。
§23.41.10et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit.
ちょうど同じ頃、たまたま、ボミルカルも、カルタゴから増援として送られた兵士たちと、象、および補給物資を伴ってロクリに到着した。
§23.41.11quem ut incautum opprimeret, Ap. Claudius per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto vento aestuque saevo Locros traiecit.
彼が警戒を怠っているところを急襲するため、アッピウス・クラウディウスは属州を巡察するふりをしてメッサナへと急いで軍勢を率いていき、激しい風と潮の中をロクリへと渡った。
§23.41.12iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat, et Locrenses portas Romanis clauserunt: Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit.
しかし、ボミルカルは既にそこからブルッティウム地方のハンノのもとへ出発しており、ロクリの住民はローマ人に対して門を閉ざした。 アッピウスは大いに努力したものの、何一つ成果を上げることなくメッサナに戻った。
§23.41.13eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit, §23.41.14ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.
同じ夏、マルケルスは守備隊として保持していたノラから、ヒルピニ人の領土やカウディウムのサムニウム人のもとへ頻繁に遠征を行い、あらゆる場所を剣と炎で激しく荒廃させたので、サムニウムに、かつての惨禍の記憶を呼び起こすほどであった。