§23.36.1Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra.
格拉古以损失不足百名士兵的代价夺取了敌军营地,因惧怕在卡普亚上方的蒂法塔山安营的汉尼拔,急忙撤回了库迈。
§23.36.2nec eum provida futuri fefellit opinio: nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum magna ex parte et servorum spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, §23.36.3citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
而他预见未来的判断并没有欺骗他:因为一听说那场惨败传到卡普亚,汉尼拔认为他会在哈麦发现一支因出师大捷而傲慢狂喜、且大部分由新兵和奴隶组成的军队,他们正在剥夺战败者并运送战利品,于是他率领急行军的队伍越过卡普亚疾驰而去,并下令给那些在逃跑中相遇的坎帕尼亚人指派护卫送往卡普亚,受伤者则用车辆运送。
§23.36.4ipse Hamis vacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recentis vestigia caedis strataque passim corpora sociorum invenit.
他本人在哈麦只发现了一个没有敌人的空营地,除了新近屠杀的痕迹和四处横陈的盟友尸体外,什么也没有发现。
§23.36.5auctores erant quidam, ut protinus inde Cumas duceret urbemque oppugnaret.
有些人建议他应该直接从那里带兵前往库迈并围攻该城。
§23.36.6id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit.
尽管汉尼拔也非常渴望这一点,以便在未能攻克那不勒斯的情况下,至少能占领库迈这座沿海城市,然而,由于兵士们在仓促行军中除了武器之外没有随身携带任何东西,他还是退回到了蒂法塔山上的营地。
§23.36.7inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit, perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat,
此后,在坎帕尼亚人反复恳求下,他于次日带着围攻城市的所有装备回到库迈,在彻底蹂躏了库迈的领地后,在距离城市一英里的地方安营扎寨。
§23.36.8cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi socios inplorantis fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui.
此时,格拉古留在了城里,这更多是出于在如此危急的时刻不愿背弃那些恳求他本人及罗马人民信义的盟友的羞耻心,而不是因为他对自己的军队有足够的信心。
§23.36.9nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat,
而另一位执政官法比乌斯(他在卡莱斯附近安营)也未敢率军渡过沃尔图尔努斯河。
§23.36.10Volturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein procurandis prodigiis, quae alia super alia nuntiabantur, expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.
他起初忙于重新举行鸟占,继而忙于消除接二连三报告而来的不祥前兆;而对正在消灾净化这些神示的他,肠卜僧们回答说,要获得神明的允诺并非易事。