§23.20.1Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatur septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent.
卡西里努姆城镇被归还给坎帕尼亚人,并由汉尼拔军队中七百名士兵组成的守军予以巩固,免得迦太基人撤离该地后,罗马人发起进攻。
§23.20.2Praenestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae uacationem decrevit; civitate cum donarentur ob virtutem, non mutaverunt.
罗马元老院为普赖内斯泰士兵议决了双倍薪饷和免除五年兵役的待遇;当他们因英勇而被授予罗马公民权时,他们并没有改变自己的身份。
§23.20.3Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est inlustratus nec decreto Romanorum.
关于佩鲁贾人的命运,传闻更为模糊,因为这既没有通过他们自己的任何纪念物,也没有通过罗马人的决议来加以彰显。
§23.20.4eodem tempore Petelinos qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo, qui regionem obtinebant, sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant.
与此同时,作为布鲁蒂乌姆人中唯一保持与罗马友好关系的佩特利亚人,不仅受到占领该地区的迦太基人的攻击,而且还受到其余布鲁蒂乌姆人的攻击,因为他们的决策与他们分道扬镳。
§23.20.5quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum miserunt.
由于佩特利亚人无法抵抗这些灾祸,他们向罗马发出使者请求援助。
quorum preces lacrimaeque in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in vestibulo curiae profuderunt — ingentem misericordiam patribus ac populo moverunt.
他们的恳求和眼泪——因为当他们被命令自行谋求出路时,他们在元老院议事堂的门厅里放声痛哭地哀诉——激起了元老们和人民的极大同情。
§23.20.6consultique iterum a M. Aemilio praetore patres circumspectis omnibus imperii viribus fateri coacti, nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum pro praesenti fortuna iusserunt.
普赖托尔马尔库斯·埃米利乌斯再次咨询元老们的意见,元老们在审视了帝国所有的军事力量后,被迫承认他们对远方的盟友已无能保护,于是命令他们回家,并在忠诚履行到最后一步之后,根据眼前的境遇自行谋求未来的出路。
§23.20.7haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pavorque senatum eorum cepit, ut pars profugiendi, qua quisque posset, §23.20.8ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali.
这一使团的答复向佩特利亚人传达后,极大的悲伤和恐惧突然笼罩了他们的元老院,以至于一部分人主张各自尽其所能逃亡,并放弃城市;而另一部分人则主张,既然他们已被老盟友抛弃,就应该加入到其余布鲁蒂乌姆人中,并通过他们向汉尼拔投降。
§23.20.9vicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit.
然而,认为不应仓促或鲁莽行事、应重新进行商议的那一派占了上风。
§23.20.10relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates, ut convectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.
第二天,在恐慌稍微减轻的情况下,当事情再次被提交讨论时,贵族们坚持了他们的主张,将所有物资从田野里运进城,并加强城市和城墙的防御。