§23.21.1per idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Romam allatae.
几乎在同一时期,从西西里和撒丁岛送来的书信到达了罗马。
§23.21.2priores ex Sicilia T. Otacilii propraetoris in senatu recitatae sunt: P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum venisse; ipsum graviter saucium in discrimine ultimo vitae esse; militi ac navalibus sociis neque stipendium neque frumentum ad diem dari neque, unde detur, esse; magnopere suadere, §23.21.3ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita videatur, ex novis praetoribus successorem mittant.
首先读到的是西西里前任大法官提图斯·奥塔基里乌斯在元老院宣读的信件:大法官普布利乌斯·富里乌斯率领舰队从非洲抵达莉莉贝乌姆;他本人身受重伤,处于生命的最后关头;士兵和海军盟友既没有按时获得军饷,也没有获得粮食,而且也没有可以发放这些物资的资金来源;他极力建议,应该尽快运送这些物资,并且如果可行的话,在新的大法官中派遣一位继任者来接替他。
§23.21.4eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta.
撒丁岛前任大法官奥卢斯·科尔内利乌斯·曼姆拉也就军饷和粮食写信表达了几乎相同的诉求。
responsum utrique, non esse, unde mitteretur, iussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere.
双方得到的答复是,没有可以运送物资的资金来源,并命令他们自己为各自的舰队和军队想办法。
§23.21.5T. Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex mensum frumentum accepit; §23.21.6Cornelio in Sardinia civitates sociae benigne contulerunt.
提图斯·奥塔基里乌斯向罗马人民唯一的救星希伦派遣使者后,获得了发放军饷所需数额的银两以及六个月的粮食;在撒丁岛,盟邦城市慷慨地向科尔内利乌斯捐助了物资。
et Romae quoque propter penuriam argenti triumviri mensarii rogatione M. Minuci tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat.
而在罗马,也由于银两匮乏,根据平民保民官马尔库斯·米努基乌斯的提案,设立了金融三人委员会,成员包括曾任执政官和监察官的卢基乌斯·埃米利乌斯·帕普斯、曾两度担任执政官的马尔库斯·阿蒂利乌斯·雷古鲁斯,以及当时担任平民保民官的卢基乌斯·斯克里博尼乌斯·利博。
§23.21.7et duumviri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam L. Manlius praetor voverat, dedicaverunt; et tres pontifices creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fulvius Flaccus, in locum P. Scantini demortui et L. Aemili Pauli consulis et Q. Aeli Paeti, qui ceciderant pugna Cannensi.
此外,被选为二人委员的马尔库斯和盖乌斯·阿蒂利乌斯奉献了协和女神神殿,该神殿曾由大法官卢基乌斯·曼利乌斯许愿建造;并且选出了三位祭司,分别是昆图斯·凯基利乌斯·梅特鲁斯、昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯和昆图斯·弗尔维乌斯·弗拉库斯,以接替已故的普布利乌斯·斯坎蒂尼乌斯,以及在坎尼战役中阵亡的执政官卢基乌斯·埃米利乌斯·保卢斯和昆图斯·埃利乌斯·派图斯。