§23.19.1ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit,
然而,随着冬季已渐趋温和,汉尼拔将军队带出冬营,回到了卡西里努姆。
§23.19.2ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
在那里,尽管攻击已经停止,但持续的包围仍使镇民和守军陷入了极度的匮乏。
§23.19.3castris Romanis Ti. Sempronius praeerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam.
罗马军营由提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯指挥,因为独裁官为了重新占卜而前往罗马。
§23.19.4Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Volturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant Campanos timentium, si praesidium Romanum abscessisset.
至于马尔凯鲁斯,虽然他本人也极想向被围困的人提供援助,但水量暴涨的沃尔图努斯河,以及诺拉人和阿凯拉人的恳求(他们害怕一旦罗马守军撤离,坎帕尼亚人就会对他们下手)将他留了下来。
§23.19.5Gracchus adsidens tantum Casilino, quia praedictum erat dictatoris, ne quid absente eo rei gereret, nihil movebat, quamquam, quae facile omnem patientiam vincerent, nuntiabantur a Casilino: nam
格拉古只是驻扎在卡西里努姆附近,因为独裁官曾有指令,在他不在时不得采取任何行动,因此格拉古未作任何移动,尽管从卡西里努姆不断传来极易战胜一切忍耐的坏消息。
§23.19.6et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat, et stare inermes in muris nuda corpora ad missilium telorum ictus praebentes.
因为显然,有些无法忍受饥饿的人已经投河或坠落身亡,而且他们手无寸铁地站在城墙上,将赤裸的身体暴露在投掷武器的打击之下。
§23.19.7ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderet — pugnandum autem esse, si palam frumentum inportaret, videbat — neque clam inportandi spes esset, §23.19.8farre ex agris circa undique convecto cum conplura dolia conplesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit, ut exciperent dolia, quae amnis deferret.
格拉古对此感到十分痛心,但他既不敢在没有独裁官命令的情况下交战——而他很清楚,如果公开运送粮食,就必须战斗——又没有暗中运入的希望,于是,当他从周围各处的农田里收集小麦并装满了几个大木桶后,他向卡西里努姆的政务官派出使者,让他们接收河水冲下来的木桶。
§23.19.9insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt; §23.19.10aequaliterque inter omnes frumentum divisum.
翌日夜里,当所有人都把注意力集中在河流以及罗马使者带来的希望上时,顺着河道中央漂下的木桶顺流而下;粮食被平等地分配给所有人。
id postero quoque die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et perveniebant; eo custodias hostium fallebant.
第二天和第三天也照此办理;木桶在夜间被送出并到达;他们以此欺骗了敌人的守哨。
§23.19.11imbribus deinde continuis citatior solito amnis transverse vertice dolia impulit ad ripam, quam hostes servabant.
随后,由于连续降雨,河水比平时更为湍急,涡流将木桶打横冲到了敌军把守的岸边。
ibi haerentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est, et deinde intentiore custodia cautum, ne quid falleret Volturno ad urbem missum.
在那里,大木桶被发现卡在岸边生长的柳树丛中,并报告给了汉尼拔;此后,通过更严密的警戒,防范了任何顺着沃尔图努斯河送往城市的物资。
§23.19.12nuces tamen fusae ab Romanis castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur.
然而,从罗马军营撒下的胡桃,当顺着河道中央漂流到卡西里努姆时,被用竹筛捞起。
§23.19.13postremo ad id ventum inopiae est, ut lora detractasque scutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus aliove animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent.
最后,匮乏达到了如此境地,以至于他们尝试用热水泡软皮带和从盾牌上剥下来的皮革来咀嚼,也不放过老鼠或其他动物,并从城墙土垒的最底部掘出各种草类和根茎。
§23.19.14et cum hostes obarassent, quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal “Eone usque, dum ea nascuntur, ad Casilinum sessurus sum?” exclamaret;
甚至当敌人把城墙外所有长草的地面都耕毁时,他们撒下了芜菁的种子,以至于汉尼拔惊呼道:“难道我要一直坐在卡西里努姆,直到这些东西长出来吗?
§23.19.15et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum.
” 以前从不听取任何协议的汉尼拔,直到那时才终于允许他人与自己商讨赎回自由身公民的条件。
§23.19.16septunces auri in singulos pretium convenit.
价格定为每人七盎司黄金。
fide accepta tradiderunt sese.
在获得信用保证后,他们投降了。
donec omne aurum persolutum est, in vinculis habiti; tum emissi summa cum fide.
在所有的黄金全部付清之前,他们一直被关押在锁链中;随后以极大的诚意被释放。
§23.19.17id verius est quam ab equite in abeuntis inmisso interfectos.
这比起“骑兵被派去袭击离去者并将其杀害”的说法更为真实。
Praenestini maxima pars fuere.
普赖内斯泰人占了大多数。
ex quingentis septuaginta, qui in praesidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque absumpsit; ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M. Anicio — scriba is antea fuerat — redierunt.
在守军的五百七十人中,被刀剑和饥饿夺去生命的不到一半;其余的人与他们的长官马尔库斯·阿尼基乌斯(他以前曾是书记官)一起平安回到了普赖内斯泰。
§23.19.18statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus, qui Casilini in praesidio fuerint, votum solvisse.
他的雕像就是一个证据,该雕像立于普赖内斯泰的广场上,身披铠甲,裹着托加,头戴面纱,铜牌上刻有铭文,记载着马尔库斯·阿尼基乌斯为卡西里努姆守军中的士兵们履行了誓愿。
idem titulus tribus signis in aede Fortunae positis fuit subiectus.
同样的铭文也置于供奉在福尔图娜神庙中的三尊神像之下。