§23.2.1inde Capuam flectit iter luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.
他从那里折向卡普亚,这座城市因长期的繁荣和命运的娇宠而骄奢淫逸,尤其是在万物皆废时,平民毫无节制地行使自由,更加剧了放荡。
§23.2.2senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
帕库维乌斯·卡拉维乌斯已使元老院依附于自己和平民;他同样是个既高贵又得民心的男子,但他是靠恶劣手段获得财富的。
§23.2.3is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, §23.2.4inprobus homo, sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret.
这一年恰逢在特拉西梅诺湖战败,他当时正担任最高政务官,他认为长期敌视元老院的平民会趁着变革体制的机会,图谋巨大的暴行,以便在汉尼拔率领得胜的军队来到这些地方时,通过屠杀元老院,把卡普亚献给迦太基人;他虽是个无耻之徒,但尚未彻底堕落,因为他宁愿统治一个完好无损的国家,也不愿统治一个被毁灭的国家,而且他相信失去国家议会的国家决不能完好无损,于是他想出了一个既能拯救元老院,又能使其依附于自己和平民的办法。
§23.2.5vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, §23.2.6nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset; §23.2.7ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare: non enim per defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare, sed per caedem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis velle; §23.2.8eo se periculo posse liberare eos, si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant, §23.2.9— cum omnes victi metu permitterent, “Claudam” inquit “in curia vos et tamquam et ipse cogitati facinoris particeps adprobando consilia, quibus nequiquam adversarer, viam saluti vestrae inveniam.
召集元老院后,他首先声明,脱离罗马人的离反计划决非他所愿,除非这是迫不得已的,因为他与阿庇乌斯·克劳狄乌斯的女儿育有子女,并已将自己的女儿嫁给罗马的马尔库斯·利维乌斯为妻;但更重大、更令人畏惧的事情正在迫近:因为平民并非企图通过离反来把元老院从国家中清除出去,而是企图通过屠杀元老院,把空无一人的国家交托给汉尼拔和迦太基人;如果元老院议员们将国家政争忘却并信任他,把事情交托给他,他便能从这一危险中解救他们, ――当所有人都因恐惧而屈服并交托给他时,他说:“我将把你们锁在议事堂里,而且我自己也仿佛是这项预谋暴行的参与者一样,通过赞同那些我徒劳反对的计划,来为你们寻找一条生路。
§23.2.10in hoc fidem, quam voltis ipsi, accipite.
对此,请接受你们自己想要的保证。
” fide data egressus claudi curiam iubet, praesidiumque in vestibulo relinquit, ne quis adire curiam iniussu suo neve inde egredi possit.
”在给予保证后,他退了出来,下令关闭议事堂,并在门厅留下一支卫队,使任何人在未经他允许的情况下不得走近议事堂,也不得从那里出来。