§23.1.1Hannibal post Cannensem pugnam binaque castra capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a Statio Trebio, pollicente se Compsam traditurum.
在坎尼战役以及两座营地被占领和洗劫之后,汉尼拔因受到斯塔提乌斯·特雷比乌斯的邀请(后者许诺将交付孔普萨)而前往希尔皮尼人之地,随即从阿普利亚移师萨姆奈特。
§23.1.2Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis.
特雷比乌斯是孔普萨同胞中的显贵;但摩普西乌斯一族的派系压制着他,这是一支因罗马人的恩惠而强大的家族。
§23.1.3post famam Cannensis pugnae volgatumque Trebi sermonibus adventum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est.
在坎尼战役的消息和因特雷比乌斯的传言而广为人知的汉尼拔的到来传开后,由于摩普西乌斯派的人离开了城市,该城未经交战便交给了迦太基人,并接纳了驻军。
§23.1.4ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet,
在那里留下了所有的战利品和辎重后,他分割了军队,命令马戈接纳该地区倒向己方的城市,或强迫那些拒绝的城市倒戈。
§23.1.5ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet.
他自己则穿过坎帕尼亚领地前往下海,企图进攻那不勒斯,以便拥有一座临海城市。
§23.1.6ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis — et pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti —, quacumque apte poterat, disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit.
当他进入那不勒斯人的领地时,他将一部分努米底亚兵部署在任何合适设伏的地方——而那里的道路多为深谷,且有隐蔽的洼地——并命令其他人将从田野里驱赶来的猎物展示在他们面前,骑马逼近城门。
§23.1.7in quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumventa est; nec evasisset quisquam, §23.1.8ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium.
针对这群人,因为他们显得人数既少又乱无章法,当一队骑兵冲杀出来时,却被故意退却的敌人引入了伏击圈并被包围;且无一人能够逃脱,若非临近的大海以及在离岸不远处望见的船只(多为渔船)为精通游泳的人提供了逃生之路。
§23.1.9aliquot tamen eo proelio nobiles iuvenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit.
尽管如此,在那场战斗中仍有一些高贵的青年被俘和被杀,其中骑兵指挥官赫格亚斯也战死了,他因为过于鲁慢地追击退却的敌人而阵亡。
§23.1.10ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
映入眼帘的城墙绝非易攻,这使迦太基人放弃了进攻该城的念头。