§23.2.1inde Capuam flectit iter luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.
そこから彼は、長年の繁栄と運命の寵愛によって放縦になっており、何よりも、あらゆるものが退廃する中で、際限なく自由を行使する平民の奔放さによって(放縦になっていた)カプアへと進路を向けた。
§23.2.2senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
パクウィウス・カラウィウスが、元老院を自分自身と平民の両方に従属させていた。 彼は高貴であると同時に人気のある男であったが、悪しき手段によって富を得ていた。
§23.2.3is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis,
彼は、トラシメヌス湖での敗戦があったちょうどその年に最高政務官の職にあったが、かねてより元老院に敵意を抱いていた平民が、体制を変革する機会に乗じて大きな暴挙を企て、もしハンニバルが勝利した軍を率いてその地に来たならば、元老院議員たちを虐殺した上でカプアをカルタゴ人に引き渡すであろうと考えた。
§23.2.4inprobus homo, sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret.
不道徳な男ではあるが、極限まで破滅してはおらず、国家が覆されるよりは無事である状態で自分が支配することを望み、また、公の議会を奪われた国家は決して無事ではありえないと信じていたため、元老院を救いつつ、それを自分と平民とに従属させるための策を講じた。
§23.2.5vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, §23.2.6nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset;
元老院を召集し、ローマ人からの離反の計画は、もし不可避でなかったならば自分にとって決して気に入るものではなかったはずだと、まず前置きした上で、(というのは、彼はアッピウス・クラウディウスの娘との間に子供たちをもうけており、娘をローマのマルクス・リウィウスに嫁がせていたからである)、しかしながら、はるかに重大で、より恐るべき事態が差し迫っている。
§23.2.7ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare: non enim per defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare, sed per caedem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis velle;
すなわち、平民が目指しているのは単なる離反によって元老院を国から排除することではなく、元老院の虐殺によって無政府状態となった国家をハンニバルとカルタゴ人に引き渡すことなのだと。
§23.2.8eo se periculo posse liberare eos, si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant,
もし元老院議員たちが国政における争いを忘れて、物事を自分に委ね、自分を信頼してくれるなら、自分はその危険から彼らを救うことができる(と述べた)。
§23.2.9— cum omnes victi metu permitterent, “Claudam” inquit “in curia vos et tamquam et ipse cogitati facinoris particeps adprobando consilia, quibus nequiquam adversarer, viam saluti vestrae inveniam.
――全員が恐怖に屈して委ねたとき、彼は言った。 「私は諸君を議事堂に閉じ込め、私自身もその企てられた暴挙の共犯者であるかのように、無駄に反対するよりもむしろ計画を承認することによって、諸君の救済への道を見いだそう。
§23.2.10in hoc fidem, quam voltis ipsi, accipite.
これについて、諸君自身が望む通りの誓約を受け取ってくれ。
” fide data egressus claudi curiam iubet, praesidiumque in vestibulo relinquit, ne quis adire curiam iniussu suo neve inde egredi possit.
」誓約がなされると、彼は外に出て議事堂を閉鎖するよう命じ、彼の許可なく誰も議事堂に近づくことも、そこから出ることもできないように、玄関に護衛を残した。