Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §23.15.1-23.15.15

努凯里亚沦陷与马尔凯鲁斯安抚班蒂乌斯

第 671 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔放弃进攻那不勒斯并攻陷了努凯里亚;与此同时在诺拉,罗马法务官马尔凯鲁斯成功拉拢了企图叛变的年轻骑士卢基乌斯·班蒂乌斯,通过友善的态度和慷慨的赠礼而非惩罚将其争取到罗马一方。

§23.15.1sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset.
随着罗马法务官的临近,迦太基人离开了诺拉的领地,下到离那不勒斯极近的海边,渴望占领一座沿海城镇,以便船只从非洲驶来时有安全的航路。
§23.15.2ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit — M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus —, Neapoli quoque sicut Nola omissa petit Nuceriam.
然而,在得知那不勒斯已被一位罗马长官——即那不勒斯人自己召来的马尔库斯·尤尼乌斯·西拉努斯——所控制后,他像放弃诺拉一样,也放弃了那不勒斯,转而前往努凯里亚。
§23.15.3eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus, ut inermes cum singulis abirent vestimentis.
在围困该城一段时间后,他多次试图诉诸武力,又多次试图拉拢平民和首领,皆无济于事,最终因饥饿而接受了他们的投降,双方约定,他们不带武器、每人仅穿一件衣服离开。
§23.15.4deinde, ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos videri vellet, praemia atque honores, qui remanserint ac militare secum voluissent, proposuit.
随后,作为一个自始至终都想对除罗马人以外的所有意大利人表现得宽大的人,他向那些留下并愿意随他服兵役的人提出了奖赏和荣誉。
§23.15.5nec ea spe quemquam tenuit: dilapsi omnes, quo quemque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque.
然而他未能用这种希望留住任何人:所有人纷纷散去,根据各自的交情或一时的兴之所至,前往坎帕尼亚的各个城市,特别是诺拉和那不勒斯。
§23.15.6cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt.
大约三十名元老院议员——恰好全都是最显赫的人——前往卡普阿,但由于他们曾对汉尼拔关闭城门,因而被拒绝入城,于是他们前往库迈。
Nuceriae praeda militi data est, urbs direpta atque incensa.
努凯里亚的战利品被分给了士兵,城市遭到洗劫并被焚毁。
§23.15.7Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam voluntate principum habebat; plebs timebatur, et ante omnis L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat.
马尔凯鲁斯掌控诺拉,与其说是凭着对自己守军的信心,不如说是靠着首领们的意愿;平民令人担忧,尤其是卢基乌斯·班蒂乌斯,他因曾企图叛变的负罪感以及对罗马法务官的恐惧,时而受到唆使去背叛祖国,时而——若无此机会——则企图投敌。
§23.15.8erat iuvenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques.
他是一个血气方刚的青年,也是当时盟友中几乎最显赫的骑士。
seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inventum curatumque benigne etiam cum donis Hannibal domum remiserat.
在坎尼战役中,他在一堆尸体中被发现时已奄奄一息,汉尼拔对其进行了悉心的照料,甚至还赠送礼物送他回家。
§23.15.9ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare voluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura novandi res praetor cernebat.
出于对这一恩惠的感激,他曾希望将诺拉的国家置于迦太基人的司法和统治之下,而法务官看出他因渴望变革而焦虑不安。
§23.15.10ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat:
然而,既然他要么必须通过惩罚来加以约束,要么必须通过恩惠来予以争取,法务官宁愿为自己赢得一个勇敢而积极的盟友,也不愿从敌人那里夺走他。
§23.15.11multos eum invidos inter popularis habere inde existimatu facile esse, quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit, quam multa eius egregia facinora militaria essent;
于是他把他召到身边,亲切地对他说: “从这一点很容易判断,你在同胞中有很多嫉妒你的人:因为没有一个诺拉公民向我指出,你的军事功绩是多么辉煌和众多。
§23.15.12sed qui in Romanis militaverit castris, non posse obscuram eius virtutem esse.
但对于在罗马军营中服役过的人来说,他的勇气是不可能被埋没的。
multos sibi, qui cum eo stipendia fecerint, referre, qui vir esset ille, quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset,
许多曾与你共同服役的人向我汇报,你是个怎样的人,以及你为了罗马人民的安全和尊严,曾多少次挺身面对怎样的危险。
§23.15.13utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit, quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum, equorum armorumque sit oppressus.
尤其是在坎尼战役中,你直到失血过多、奄奄一息,被压在倒下的士兵、战马和兵器的废墟之下,才停止了战斗。
§23.15.14“itaque macte virtute esto,” inquit “apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit, et quo frequentior mecum fueris,
“因此,愿你的勇气得到嘉奖,”他说,“在我这里,你将获得一切荣誉和一切赏赐,而且你越常与我在一起,你就越会感到这件事对你是一种尊荣和益处。
§23.15.15senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse,” laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat, bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; lictoribus imperat, ut eum se adire, quotiens velit, patiantur.
”接着,他给这名因这些许诺而欣喜若狂的青年赠送了一匹良马作为礼物,并命令财务官支付五百枚双马战车银币;他还命令侍从,只要该青年愿意,随时允许他来见自己。

词汇与语法注释

  1. §23.15.1maritimi oppidi potiundi — 这是修饰形容词 'cupidus'(支配属格)的动形容词(gerundive)结构。动词 'potior'(通常支配属格或夺格)在此处被用作及物动词。拼写 '-undi' 是李维作品中常见的古体拼写形式。
  2. §23.15.3saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe nunc principibus — 夺格手段 'vi' 与同样表示手段的动形容词结构 'sollicitandis... plebe... principibus' 相并列。由于同时修饰单数名词 'plebe' 和复数名词 'principibus',动形容词采用了复数形式 'sollicitandis'。
  3. §23.15.4ut qui ... videri vellet — 'ut qui' 后面接虚拟语气('vellet')引导一个表示特征的关系从句,说明主语的动机或性格(“作为一个希望显得……的人”)。
  4. §23.15.10sibi adsumpsisse quam hosti ademisse ... maluit — 现在完成时不定式 'adsumpsisse' 和 'ademisse' 被用作 'maluit' 的宾语。在表示意愿或偏好的动词后使用完成时不定式,强调了一个已完成的行为或决定性的选择。
  5. §23.15.11existimatu facile — 'existimatu' 是动词 'existimo' 的第二目的格(supine的夺格),用作修饰形容词 'facile' 的关系夺格,表示“在判断上是容易的”。
  6. §23.15.15tibi dignitati atque emolumento esse — 这是一个双与格(double dative)结构,由利害与格 'tibi' 和目的/结果与格 'dignitati atque emolumento' 组成,作为 'esse' 的补足语(意为“对你来说是尊荣和益处”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §23.15.1-23.15.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:23.15.1-23.15.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。