Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §23.11.1-23.11.12

德尔斐神谕与马戈向迦太基报告大捷

第 667 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在罗马,使节法比乌斯·皮克托带回了德尔斐的阿波罗神谕,规定了保卫国家安全的宗教仪式。而在迦太基,马戈报告了坎尼大捷和意大利各城市的倒戈,并敦促向神明致谢。

§23.11.1dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit.
在这些事情发生期间,使节昆图斯·法比乌斯·皮克托从德尔斐返回罗马,并照着手稿宣读了神谕的解答。
divi divaeque in eo erant, quibus quoque modo supplicaretur; §23.11.2tum “si ita faxitis, Romani, vestrae res meliores facilioresque erunt, magisque ex sententia res publica vestra vobis procedet, victoriaque duelli populi Romani erit.
其中写明了应该向哪些男神和女神、以何种方式进行祈愿;接着是:“罗马人啊,如果你们这样做了,你们的境遇将会变得更好、更顺遂,你们的国家也将更合你们的心愿地向前运转,战争的胜利将属于罗马人民。
§23.11.3Pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque de lucris meritis donum mittitote deque praeda, manubiis spoliisque honorem habetote; lasciviam a vobis prohibetote.
当你们的国家管理得当并得以保全时,应当从所获的利益中向皮提亚的阿波罗送去礼物,并从战利品、掠夺物和夺取物中向他致以敬意;应当将放荡的行为从你们中间驱除。
§23.11.4haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse; §23.11.5iussumque a templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem ascendere nec ante deponere eam, §23.11.6quam Romam pervenisset, se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in ara Apollinis deposuisse.
” 当他宣读完这些从希腊诗歌翻译过来的内容后,接着说道,自己一走出神谕所,便立刻用香和葡萄酒向所有这些神明举行了祭祀;并且神殿的主祭命令他,正如他头戴月桂冠前往神谕所并举行祭祀那样,他也应当这样戴着冠冕登上船只,且在到达罗马之前不得将其取下;他声称自己以极大的虔诚和细致执行了所有被命令的事情,并在罗马将冠冕呈献在阿波罗的祭坛上。
senatus decrevit, ut eae res divinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent.
元老院决议,应当在最早的时间内,精心举行这些祭祀和祈愿仪式。
§23.11.7dum haec Romae atque in Italia geruntur nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus, sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum, quaeque aliae deficiebant.
当这些事在罗马和意大利进行时,坎尼战役的胜利喜讯已被哈米尔卡之子马戈带到了迦太基。 他并不是被他的哥哥直接从战场上派出的,而是为了接管布鲁提乌姆人的城市以及其他正在背叛罗马的城市而被留滞了数日。
§23.11.8is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; §23.11.9occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta cepisse, binacastra expugnasse; ex quattuor consulibus duos occidisse, ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse; magistrum equitum, §23.11.10quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem numquam cominiserit, unicum haberi imperatorem; §23.11.11Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos; Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse.
当元老院接见他时,他陈述了哥哥在意大利的战绩:他曾与六位将领(其中四位是执政官,两位是独裁官和骑兵长官)交战,对抗了六支执政官级的军队;杀敌二十万以上,俘虏五万以上,攻占了两座营地;在四位执政官中,杀死了两位,而在其余两位中,一人受伤,另一人在全军覆没后仅带着大约五十人勉强逃脱;至于拥有执政官级权力的骑兵长官,则被打得溃不成军、狼狈逃窜;而独裁官因为从未亲自交战,竟被视为无双的统帅;布鲁提乌姆人和阿普里亚人,以及萨姆奈特人和卢卡尼亚人的一部分,已经倒戈投向迦太基人;而卡普阿,这个不仅是坎帕尼亚的首府,而且在坎尼战役中罗马国力遭受重创后成为整个意大利首脑的城市,已经向汉尼拔投降。
§23.11.12pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique.
针对这些如此巨大且众多的胜利,他声称理当向不朽的神明表示并致以谢意。

词汇与语法注释

  1. 23.11.1quibus quoque modo — 由疑问代词的与格复数(quibus)与修饰 modo 的疑问形容词夺格单数(quo)结合而成的双重疑问结构,意为“应该向哪些神明、以何种方式”。
  2. 23.11.2faxitis — 未来完成时 feceritis 的古旧缩略形式。在条件从句中,它体现了宗教神谕庄重、传统的文风。
  3. 23.11.5iussumque — 由前一节(§23.11.4)中的 dixit 引导的“对格与不定式”结构的一部分。它被解析为被动不定式 iussum [esse],省略了对格主语 se(指代法比乌斯·皮克托)。
  4. 23.11.5nec ante deponere eam, quam — 这是 ante 和 quam 分离的割裂(tmesis)现象,整体起到连词 antequam(“直到……才不/在……之前不”)的作用。代词 eam 是阴性单数宾格,指代前文提到的 corona(冠冕)。
  5. 23.11.10quae consularis potestas sit — 关系代词 quae 指代阳性先行词 magistrum equitum(骑兵长官),但在关系从句中由于吸引作用,在性、数上与作表语的阴性单数名词 potestas 一致。
  6. 23.11.12verum esse — 在延续自 exponit(§23.11.8)的间接引语中,这是一个表示“是正当的/理所应当的”非人称不定式结构,以 grates deis immortalibus agi haberique 整个从句作为其实质上的主语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §23.11.1-23.11.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:23.11.1-23.11.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。