§23.11.1dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit. divi divaeque in eo erant, quibus quoque modo supplicaretur; §23.11.2tum “si ita faxitis, Romani, vestrae res meliores facilioresque erunt, magisque ex sententia res publica vestra vobis procedet, victoriaque duelli populi Romani erit. §23.11.3Pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque de lucris meritis donum mittitote deque praeda, manubiis spoliisque honorem habetote; lasciviam a vobis prohibetote. ” §23.11.4haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse; §23.11.5iussumque a templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem ascendere nec ante deponere eam, §23.11.6quam Romam pervenisset, se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in ara Apollinis deposuisse. senatus decrevit, ut eae res divinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent. §23.11.7dum haec Romae atque in Italia geruntur nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus, sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum, quaeque aliae deficiebant. §23.11.8is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; §23.11.9occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta cepisse, binacastra expugnasse; ex quattuor consulibus duos occidisse, ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse; magistrum equitum, §23.11.10quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem numquam cominiserit, unicum haberi imperatorem; §23.11.11Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos; Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse. §23.11.12pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique.
これらのことが行われている間に、使節クィントゥス・ファビウス・ピクトルがデルポイからローマに帰還し、書面から神託の回答を朗読した。その中には、どの男神や女神に、どのような方法で祈願を捧げるべきかが記されていた。そして、「ローマ人よ、もしおまえたちがこのように行うならば、おまえたちの状況はより良く、より容易になり、国家はおまえたちの望み通りにより良く進み、戦争の勝利はローマ人民のものとなるであろう。ピュティアのアポロンに対し、おまえたちの国家が首尾よく治められ、守られたときには、得られた利益から贈り物を送り、戦利品や略奪品、分捕り品から敬意を表せ。放縦をおまえたちから遠ざけよ」と。彼がギリシア語の詩から翻訳されたこれらの内容を朗読し終えると、神託所を出てすぐに、これらすべての神々に対して香と葡萄酒で犠牲式を行ったと述べた。また、神殿の神官から、月桂冠を戴いて神託所に行き犠牲式を行ったのと同様に、冠を戴いたまま船に乗り、ローマに到着するまではそれを外してはならないと命じられたため、命じられたすべてのことを最大の敬虔さと入念さをもって実行し、ローマのアポロンの祭壇にその冠を捧げたと述べた。元老院は、これらの犠牲式と祈願が、最初の機会に念入りに行われるよう議決した。これらのことがローマおよびイタリアで行われている間に、カンナエでの勝利の報せがハミルカルの息子マゴによってカルタゴにもたらされていた。彼は戦場から直接兄によって派遣されたのではなく、ブルッティウム人の諸都市や、その他離反しつつあった都市を帰順させるために数日間引き留められていたのである。彼が元老院への謁見を許されると、兄がイタリアで成し遂げた業績を説明した。すなわち、兄は6人の将軍(そのうち4人は執政官、2人は独裁官と騎兵長官であった)と、6つの執政官級の軍隊を相手に戦闘を交え、 20万人以上の敵を殺害し、5万人以上を捕虜とし、2つの陣営を攻略したこと、4人の執政官のうち2人を殺害し、残る2人のうち1人は負傷し、もう1人は全軍を失ってわずか50人ほどとともに辛うじて逃亡したこと、また、騎兵長官は、執政官級の権限を持つものであるが、撃破されて敗走させられたこと、独裁官は、一度も戦火に身を投じなかったため、唯一無二の将軍とみなされていること、ブルッティウム人とアプリア人、そしてサムニウム人とルカニア人の一部がカルタゴ側に離反したこと、そしてカプアは、カンパニアの首都であるだけでなく、カンナエの戦いでローマの国力が打撃を受けた後は全イタリアの首府となった都市であるが、ハンニバルに自らを委ねたこと、を。これらの非常に大きく数多くの勝利に対して、不滅の神々に感謝を捧げ、表すのが当然であると彼は述べた。