§22.61.1postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit, §22.61.2quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant.
在曼利乌斯发言之后,尽管大多数元老也与这些俘虏有血缘关系,但除了国家自古以来对俘虏极不宽容的先例之外,赎金的数额也动摇了人们的心,因为他们既不想让国库耗尽(因为已经拨出巨款购买并武装奴隶以供服役),也不想让据传极需此物的汉尼拔富裕起来。
§22.61.3cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt.
当“不赎回俘虏”这一悲痛的答复被传达,且因失去如此多公民而在旧痛之上又添新悲时,人们伴随着巨大的哭泣和哀怨,将使节们送到了城门。
§22.61.4unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsolvisset.
他们中的一个人回了家,因为他通过欺骗性地返回营地,认为自己已履行了解除誓言的义务。
quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt conprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.
当此事传开并被报告给元老院时,全体一致决议应当逮捕他,并在指派官方看守的情况下将其押送回汉尼拔处。
est et alia de captivis fama: §22.61.5decem primo venisse; de eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem necne, ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur; §22.61.6morantibus deinde longius omnium spe alios tris insuper legatos venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; §22.61.7tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum; et novos legatos tris ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse, §22.61.8quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint; §22.61.9ceterum proxumis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita sed prope luce ac publico caruerint.
关于这些俘虏还有另一种传闻:起初来了十个人;当元老院对他们产生疑问,即是否允许他们进入城内时,他们虽被接纳,但元老院并未给予他们觐见的机会;随后,由于他们停留的时间超出了所有人的预期,另外三位使节也随之到来,即卢基乌斯·斯克里波尼乌斯、盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯和卢基乌斯·曼利乌斯;直到那时,才由斯克里波尼乌斯的一位担任平民护民官的亲戚提出赎回俘虏的动议,而元老院决议不予赎回;于是,三位新使节返回了汉尼拔处,而原先的十个人则留了下来,因为他们以核对俘虏名字为借口,在半途中返回汉尼拔处,以此解脱了誓言的约束;关于是否交出他们,元老院展开了激烈的争论,主张交出他们的一派以微弱的票数之差落败;然而,在下一任监察官任内,他们被冠以各种谴责和耻辱,以至于其中一些人立刻自杀,其余的人在此后的余生中不仅远离了公共广场,甚至几乎避开光明和公共场所。
§22.61.10mirari magis adeo discrepare inter auctores quam, quid veri sit, discernere queas.
与其说你能辨明真相,不如说你会对史家之间的如此分歧感到惊讶。
quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit, nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant de imperio.
然而,那次惨败比以往的惨败要严重得多,这一点由以下事实即可证明:直到那一天还保持坚定的盟友的忠诚,自那时起开始动摇,这无疑没有别的原因,只因为他们对罗马的统治感到绝望。
§22.61.11defecere autem ad Poenos hi populi: Campani, Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, §22.61.12Bruttii omnes, Lucani, praeter hos Uzentini et Graecorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes Galli.
倒向迦太基人的有以下部族:坎帕尼亚人、阿泰拉人、卡拉蒂亚人、希尔皮尼人、阿普利亚人的一部分、除朋特里人之外的萨姆奈特人、全体布鲁提人、卢卡尼亚人,此外还有乌赞蒂人,以及几乎整个希腊沿海地区:塔兰托人、梅塔蓬图姆人、克罗托内人和洛克里人,还有阿尔卑斯以南的所有高卢人。
§22.61.13nec tamen eae clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae cladis; §22.61.14quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae, quod de re publica non desperasset; §22.61.15qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.
然而,这些惨败和盟友的背叛,也未能动摇罗马人,使他们中间出现任何关于和平的讨论,无论是在执政官抵达罗马之前,还是在他返回并勾起人们对所遭受惨败的记忆之后;正是在那个时候,国家展现出了如此伟大的气魄,以至于面对因那场自己负有最大责任的惨败而归来的执政官,所有阶层的人都纷纷出城迎接他,并向他表示感谢,因为他没有对国家感到绝望;而如果他是迦太基人的将领,任何惩罚都将是他无可推卸的。