§22.8.1priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Servilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa.
在尚未制定出足够明确的对策之前,又传来另一桩突如其来的惨败:执政官塞维里乌斯派遣前去支援其同僚、由前法务官盖乌斯·肯特尼乌斯率领的四千骑兵,在听闻特拉西美诺湖战役后转向前往温布里亚,却在当地被汉尼拔包围。
eius rei fama varie homines affecit: §22.8.2pars occupatis maiore aegritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam; §22.8.3pars non id, quod acciderat, per se aestimare, sed, ut in affecto corpore quamvis levis causa magis quam in valido gravior sentiretur, §22.8.4ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret, non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil, quod adgrauaret pati possent, aestimandum esse.
这一事件的消息对人们产生了不同的影响:一部分人由于内心已被更大的悲痛所占据,与先前的惨败相比,认为最近骑兵的损失是轻微的;另一部分人则不孤立地评估所发生的事情本身,而是正如在患病的身体中,无论多么轻微的病因,都比在强壮的身体中更沉重的病因让人感受更深一样,他们认为对于当时伤痕累累、体弱多病的城邦而言,无论降临什么逆境,都不应根据事件的大小来衡量,而应根据其已经耗尽、无法再承受任何加重负担的生命力来衡量。
§22.8.5itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit.
因此,城邦求助于一项长期以来既不曾期盼也不曾采用的救治措施——任命独裁官。
et quia et consul aberat a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti, §22.8.6quod numquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum; §22.8.7iisque negotium abi senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.
由于被认为唯有其能指派独裁官的执政官不在,而且要在被迦太基武力占领的意大利境内派遣使者或传送书信也并非易事,于是,在这一天之前从未发生过的事情发生了:人民选举了昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯为独裁官,马尔库斯·米努基乌斯·鲁福斯为骑兵长官;元元老院向他们下达了任务,要求他们加固城池的墙壁和塔楼,在认为合适的地方部署防线,并拆除河流上的桥梁:既然他们无法保卫意大利,就必须为了城邦和家神而战。