§22.6.1tris ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est.
战斗持续了大约三个小时,且到处都异常惨烈;然而,在执政官周围的战斗更为激烈、更为残酷。
§22.6.2eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, inpigre ferebat opem; §22.6.3insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, donec Insuber eques — Ducario nomen erat — facie quoque noscitans consulem “En” inquit “hic est,” popularibus suis “qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus! iam ego hanc victimam manibus peremptorum foede civium dabo.
最精锐的战士紧随其后,而他自己,一旦发觉自己的部下在任何地方受到压迫和陷入苦战,就会迅速前往增援;敌人以最大的力量攻击因盔甲而显眼的执政官,而公民们则极力保护他,直到一名因苏布里亚骑兵——名叫杜卡里乌斯——单凭面貌也认出了执政官,对他的同胞说:“看啊,就是这个人,”他说,“他屠杀了我们的军团,荒废了我们的田野和城市! 现在我要将这个牺牲献给被惨杀的同胞的亡灵。
” subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere.
”他策马扬鞭,冲向最密集的敌群,首先斩杀了挡在他进攻前路上的执政官侍从,随后用长矛刺穿了执政官;当他企图剥去执政官的甲胄时,后备兵们用盾牌挡住了他。
§22.6.4magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pavori obstabant: per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur.
从那一刻起,大部分人的溃逃最先开始;此时,无论是湖泊还是山脉都无法阻挡他们的恐惧:他们如同盲人一般穿过所有狭窄和险峻的地方,武器和士兵一个接一个地坠落下去。
§22.6.5pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque extare possunt, sese inmergunt.
大部分人,由于没有逃跑的退路,穿过沼泽最外围的浅滩进入水中,只要头和肩膀还能露出水面,就将身体浸入水中。
fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam inpulerit, §22.6.6quae ubi inmensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.
也有一些人在盲目的恐惧驱使下,企图通过游泳来逃跑,当这种尝试显得漫无边际且毫无希望时,他们要么因气力用尽而被深流吞没,要么徒劳地疲惫不堪,艰难地退回浅滩,并在那里被进入水中的敌方骑兵到处屠杀。
§22.6.7sex milia ferme primi agminis per adversos hostis eruptione inpigre facta, ignari omnium, quae post se agerentur,
前锋的约六千人在冲破对面的敌人后,对他们身后发生的一切一无所知,逃出了山口。
§22.6.8e saltu evasere, et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae estet, neque scire nec perspicere prae caligine poterant.
当他们在一座山丘上停下来时,仅仅听见呼喊声和武器的撞击声,由于大雾,他们既无法知道也无法看清战斗的局势如何。
§22.6.9inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem.
最终,当战局已定,随着太阳变热、浓雾散去而显露出日光,在如今清澈的光线中,山脉和原野展现了破灭的惨象以及无惨倒下的罗马战列。
§22.6.10itaque, ne in conspectos procul inmitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt.
因此,为了不让敌人在远处发现他们并派出骑兵追击,他们迅速拔起军旗,以尽可能快的行军速度逃离了现场。
§22.6.11postero die, cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt; §22.6.12quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes coniecti.
第二天,在面临其他极度困境之外还有极度饥饿逼迫时,马哈尔巴尔(他已在夜间率领所有骑兵部队追赶上他们)保证,如果他们交出武器,他将允许他们每人只带一件衣服离去,于是他们投降了;这一信义被汉尼拔以“迦太基式的信义”予以遵守(即背弃),所有人均被投入锁链之中。