§22.57.1litteris consulis praetorisque recitatis censuerunt praetorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per commodum rei publicae fieri posset, Romam veniret.
在宣读了执政官和法务官的来信后,他们决议应派正率领停泊在奥斯提亚的舰队的法务官马尔库斯·克劳狄乌斯前往卡努西乌姆接管军队,并写信给执政官,令其在向法务官移交军队后,在不损害国家利益的前提下,尽早返回罗马。
§22.57.2territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat.
除了如此惨重的灾难之外,他们还因其他异兆以及当年两名维斯塔贞女奥皮米亚和弗洛罗尼亚被指控犯有失贞罪而感到恐慌。 其中一人按照习俗在科利纳门附近的地下被处死,另一人则自杀身亡。
§22.57.3L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat, ut inter verbera expiraret.
曾与弗洛罗尼亚通奸的祭司书记官(即现在被称为“小祭司”的人)卢基乌斯·坎蒂利乌斯,在民会广场上被大祭司用木条抽打,以致在鞭笞中气绝身亡。
§22.57.4hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt, §22.57.5et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque deos possent placare, et quaenam futura finis tantis cladibus foret.
这一亵渎神明的行为在如此多的灾难之中(正如常有的那样)被视作凶兆,因此十人委员会被命令去查阅书籍;并且派出了奎恩图斯·法比乌斯·皮克托前往德尔斐神谕处,以询问他们可以用何种祈祷和献祭来平息神怒,以及如此深重的灾难何时才是尽头。
§22.57.6interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inbutum.
与此同时,根据命运之书进行了一些非同寻常的祭祀;其中,一对高卢男女和一对希腊男女在牛市被活着埋入地下一个由石头围成的地方,该处此前已被人类祭品所染指,这绝非罗马人的祭祀方式。
§22.57.7placatis satis ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi praesidio essent, mittit; §22.57.8ipse, legione classica — ea legio tertia erat — cum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit.
在他们认为神明已得到充分平息之后,马尔库斯·克劳狄乌斯·马尔凯鲁斯从奥斯提亚派遣了他为舰队招募的一千五百名士兵前往罗马,以充当城市的守备队;他本人在将舰队军团(即第三军团)与军事护民官一同提前派往特阿努姆·西迪基努姆,并将舰队移交给同僚普布利乌斯·富里乌斯·菲卢斯后,几天后便通过强行军赶往卡努西乌姆。
§22.57.9inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt.
随后,根据元老们的授权,被任命为独裁官的马尔库斯·尤尼乌斯和骑兵长官提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯颁布了征兵令,征召了十七岁以上的青年和一些尚穿童装的少年。
quattuor ex his legiones et mille equites effecti.
由此组成了四个军团和一千名骑兵。
§22.57.10item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt.
他们同样派人前往盟友和拉丁同盟处,按规定接受士兵。
arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque.
他们下令准备盔甲、投射武器和其他装备,并从神殿和柱廊上取下以前从敌人那里缴获的古老战利品。
§22.57.11et formam novi dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo milia iuvenum validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne militare empta publice armaverunt.
自由人口的匮乏和迫切的需要促成了一种新型的征兵形式:他们用公款购买并武装了八千名健壮的年轻奴隶,在此之前先逐一询问他们是否愿意服兵役。
§22.57.12hic miles magis placuit cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.
这种士兵更合心意,尽管当时有以更低的价格赎回俘虏的机会。