§22.58.1namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam victoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captivis productis segregatisque socios, §22.58.2sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod numquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: §22.58.3non internecivum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. et patres virtuti Romanae cessisse, et se id adniti, ut suae in vicem simul felicitati et virtuti cedatur.
因为汉尼拔在坎尼获得如此辉煌的胜利后,更专注于胜利者的事务,而非继续进行战争的考量;当俘虏被带出并分开后,他像以前在特雷比亚和特拉西梅诺湖时那样,和蔼地对盟友讲话并无偿释放了他们;他也召集了罗马人,并用相当温和的语言对他们讲话,这在以前是从未有过的:他说,他与罗马人的战争并非是你死我活的灭绝战,而是为了尊严和帝国而争;过去(他的)先祖曾屈服于罗马人的武勇,而今他正努力使(罗马人)也反过来屈服于他自己的幸运与武勇。
§22.58.4itaque redimendi se captivis copiam facere; pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.
因此,他向俘虏们提供了赎回自己的机会;每人的赎金为:骑兵五百枚四马双轮战车银币,步兵三百枚,奴隶一百枚。
§22.58.5quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium, quo pepigerant dedentes se, laeti tamen quamcumque condicionem paciscendi acceperunt.
尽管骑兵的赎金比他们在投降时所约定的价格有所增加,但他们仍然欣然接受了任何交易条件。
§22.58.6placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei, quam ut iurarent se redituros, acceptum.
经他们自己投票,决定选出十人前往罗马元老院,且除了让他们宣誓必将返回之外,没有接受任何其他信誉保证。
§22.58.7missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinarent animos, condiciones ferret.
与他们同行的是迦太基贵族卡塔洛,以便在罗马人万一倾向于和平时,由他提出条件。
§22.58.8cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo, veluti aliquid oblitus, iuris iurandi solvendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur.
当他们离开军营时,其中一人——一个绝无罗马人品质的家伙——仿佛忘记了什么东西似的,为了解除誓言而返回军营,随后在入夜前追上了同伴。
§22.58.9ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus, qui dictatoris verbis nuntiaret, ut ante noctem excederet finibus Romanis.
当得知他们即将来临罗马的消息时,一名扈从被派去迎头拦截卡塔洛,以独裁官的名义传达命令,令其在入夜前离开罗马领土。