Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §22.51.1-22.51.9

马哈尔巴尔劝进与战后惨状

第 645 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

坎尼战役后,骑兵长官马哈尔巴尔建议立即进攻罗马,但汉尼拔犹豫不决。次日,迦太基军巡视战场,目睹了罗马士兵们极其惨烈的死状。

§22.51.1Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque, ut tanto perfunctus bello diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, §22.51.2Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus “immo ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto” inquit “victor in Capitolio epulaberis.
当其他人围在胜利者汉尼拔周围,向他祝贺,并劝他既然完成了如此伟大的一战,他自己应该享受这一天剩余的时间及随后一晚的休息,并让疲惫的士兵们也休息时,骑兵长官马哈尔巴尔认为绝不该延误,说道:“相反,为了让您知道这场战斗取得了什么成果,在第五天,您将作为胜利者在卡皮托利乌姆神庙宴会。
sequere; cum equite ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam.
跟来吧;我将带着骑兵先行一步,好让他们在知道我们要来之前,就发现我们已经到了。
” Hannibali nimis laeta res est visa maiorque, §22.51.3quam ut eam statim capere animo posset.
”对汉尼拔来说,这件事似乎太令人高兴,也太重大了,以至于他无法立刻在心中领会。
itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse.
因此,他说他赞赏马哈尔巴尔的热忱,但权衡这个建议需要时间。
§22.51.4tum Maharbal: “non omnia nimirum eidem di dedere: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.
于是马哈尔巴尔说:“显然,神明并没有把一切都赐予同一个人。 汉尼拔,你懂得如何赢取胜利,却不懂得如何利用胜利。
” mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.
”那一日的耽搁,被公认为拯救了罗马城和国家。
§22.51.5Postero die ubi primum inluxit, ire ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt.
第二天,天一破晓,他们便着手收集战利品,并巡视这连敌人看了都觉得惨不忍睹的屠杀景象。
§22.51.6iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga.
成千上万的罗马人横尸遍野,步兵与骑兵混杂,正如命运、战斗或逃跑将他们彼此连结在一起。
adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab hoste oppressi sunt; §22.51.7quosdam et iacentis vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantis cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire; §22.51.8inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat.
有些满身是血的人从死人堆里挣扎着爬起来,早晨的寒风收缩了他们的伤口,使他们清醒过来,但他们随即被敌人解决掉;他们还发现一些人活着躺在那里,大腿和膝盖后筋被割断,他们露出脖子和喉咙,让人吸干他们残存的鲜血;还有些人被发现时头埋在掘开的土里,显然是他们自己挖了坑,用盖在上面的泥土蒙住脸,从而窒息而死。
§22.51.9praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano uivus naso auribusque laceratis, cum ille manibus ad capiendum telum inutilibus in rabiem ira versa laniando dentibus hostem expirasset.
最引人注目的是一个活着的努米底亚人,他的鼻子和耳朵都被撕裂了,从一个压在他身上的死去的罗马人身下被拉了出来;那个罗马人因为双手已无力握持武器,愤怒化为狂暴,在用牙齿撕咬着敌人时咽了气。

词汇与语法注释

  1. 22.51.1diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem — 在 diei quod reliquum esset 中,关系从句 quod reliquum esset 起到了名词短语(“一天中剩余的部分”)的作用,diei 是修饰它的部分属格(partitive genitive)。quietem 与该结构并列,共同作为 sumeret 和 daret 的宾语,意为“一天中剩余时间的休息以及随后一晚的休息”。
  2. 22.51.2maiorque, quam ut eam statim capere animo posset — 该句采用比较级(maior)后接 quam ut 与虚拟语气(posset)的句型,表示结果或程度,意为“过于重大以至于无法立刻领会”。代词 eam 指代前面的 laeta res。
  3. 22.51.6ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga — 此处的 ut 意为“正如”或“按照”。关系代词 quem 与与格 cuique 形成呼应,描绘了“命运、战斗或逃跑将哪个人(quem)与哪个人(cuique)连结在一起”的混乱死状。
  4. 22.51.7succisis feminibus poplitibusque — 此结构为夺格绝对(ablative absolute),被动过去分词 succisis 与复数夺格名词 feminibus 和 poplitibus 一致,意为“大腿和膝盖后筋(腘绳肌)被割断”。
  5. 22.51.9mortuo superincubanti Romano — Romano(由复合分词 superincubanti 支配的与格,或与 subtractus 中的前缀 sub- 呼应的夺格)由 mortuo 和 superincubanti 修饰,意为“死后压在(那名努米底亚人)身上的罗马人”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §22.51.1-22.51.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:22.51.1-22.51.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。