Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §22.42.1-22.42.12

保卢斯的谨慎与汉尼拔陷阱的识破

第 636 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

面对迦太基军可疑的撤退,瓦罗急于求成,企图与起哄的士兵一同出发,而保卢斯保持谨慎并派出侦察兵,对陷阱产生怀疑。最终,由于不祥的占卜和逃跑奴隶关于埋伏的及时汇报,罗马军侥幸免于汉尼拔阴谋带来的毁灭。

§22.42.1ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit.
天亮时,首先是哨兵的撤离,接着,当人们走得更近时,异样的寂静引起了惊异。
§22.42.2tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam, ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam relictos ignis.
随后,在充分证实了营中的空无一人后,人们纷纷涌向执政官的大帐,报告说敌人的逃跑是如此慌乱,以至于他们丢下还立着的帐篷离开了营地,而且为了让逃跑更加隐蔽,还留下了许多篝火。
§22.42.3clamor inde ortus, ut signa proferri iuberent ducerentque ad persequendos hostis ac protinus castra diripienda.
随即爆发出一阵呼喊,要求下令向前推进军旗,带领他们去追击敌人并立即洗劫军营。
et consul alter velut unus turbae militaris erat; §22.42.4Paulus etiam atque etiam dicere providendum praecavendumque esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit.
而两位执政官中的一位,简直就像是士兵群中的普通一员;保卢斯则一再表示必须深谋远虑、防范未然;最后,由于他无法通过其他方式平息叛乱,也无法对抗叛乱的领袖,他派遣了长官马里乌斯·斯塔蒂利乌斯率领一支卢卡尼亚骑兵队前去侦察。
§22.42.5qui ubi adequitavit portis subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit, speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse: §22.42.6ignes in parte castrorum, quae vergat in hostem, relictos; tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per vias velut obiectum ad praedam vidisse.
当他骑马来到城门前,命令其余的人在防御工事外等候,自己则带着两名骑兵进入了土墙,在仔细观察了一切之后,他回来报告说这确实是一个阴谋:面对敌人的那部分军营里留下了篝火;帐篷敞开,所有贵重物品都丢在显眼的地方;在某些地方,他看到银器散落在道路上,仿佛是被扔出来作为诱饵。
§22.42.7quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit: nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi.
这些本意是为了打消他们贪婪念头的汇报,反而点燃了他们的欲望;士兵们爆发出一阵呼喊,声称如果不给信号,他们将在没有将领的情况下自行出发,这时绝不缺少将领:因为瓦罗立即给出了出发的信号。
§22.42.8Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit.
保卢斯,由于在他自己犹豫不决时,圣鸡的占卜也未能给出吉兆,于是下令向正准备将军旗运出城门的同事通报这一情况。
§22.42.9quodquamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit.
尽管瓦罗对此感到恼火,但弗拉米尼乌斯近期的惨剧以及第一次布匿战争中执政官克劳狄乌斯那场著名的海军惨败,仍在心中激起了对神意的敬畏。
§22.42.10di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere inminentem pestem Romanis: nam forte ita evenit, ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, §22.42.11servi duo, Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos; deductique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis.
那一天,神明自己几乎只是推迟了而不是阻止了罗马人面临的毁灭:因为碰巧发生了这样的事情,当士兵们不服从命令将军旗抬回营地的执政官时,两名奴隶(一个是福尔米亚人,另一个是西迪基尼骑兵的奴隶,他们是在塞维利乌斯和阿蒂利乌斯担任执政官期间在采粮人中被努米底亚人俘虏的)在这一天逃回了他们的主人那里;他们被带到执政官面前,报告说汉尼拔的全军正潜伏在最近的山峦后面设伏。
§22.42.12horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos prava indulgentia maiestatem solvisset.
这些人的及时到来使执政官们重新掌握了指挥权,尽管其中一人的迎合讨好此前已经通过一种病态的放纵,首先消解了自己在士兵中的威信。

词汇与语法注释

  1. 22.42.1propius adeuntibus — 分词 `adeuntibus` 是现在分词 `adeons` 的与格复数形式,在此作为“关系与格(或称参照与格)”修饰 `admirationem fecit`(寂静给走得更近的人们带来了惊异)。
  2. 22.42.2nuntiantium — 属格复数的现在分词。它修饰的是涌向大帐的士兵们(上下文省略的 `militum` 等),而非紧邻的 `consulum`(执政官们)。如果将其修饰 `consulum`,则意味着执政官自己汇报了敌人的逃跑,这与上下文(保卢斯极其谨慎的态度)相矛盾。
  3. 22.42.2quoque — 此处的 `quoque` 并非表示“也”的副词,而是由引导目的从句(因伴随比较级 `obscurior` 而代替 `ut`)的连接词 `quo` 与并列连词 `-que` 构成,相当于 `et ut eo`(以便由此……)。
  4. 22.42.4dicere — 不定词 `dicere` 是历史不定词。主语为 `Paulus`,相当于直陈式未完成过去时(`dicebat`),用于生动地描绘对话或局势的紧迫感。
  5. 22.42.10distulere — 第三人称复数完成时活性形式 `distulerunt` 的诗歌/历史散文交替写法,其主语为 `di`(神明)。
  6. 22.42.11profugerent — 虚拟式未完成过去时 `profugerent` 受 §22.42.10 中以 `ut` 开始的结果从句(`forte ita evenit, ut...`)支配。相比之下,接下来的 `deductique... nuntiant` 中的动词 `nuntiant` 脱离了结果从句的语法从属关系,以直陈式现在时(历史现在时)呈现。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §22.42.1-22.42.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:22.42.1-22.42.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。