§22.43.1Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit.
汉尼拔看到罗马人虽行动轻率,但并未陷入最终的无谋境地,于是在阴谋败露且无果后,退回了营地。
§22.43.2ibi plures dies propter inopiam frumenti manere nequit, novaque consilia in dies non apud milites solum mixtos ex conluuione omnium gentium sed etiam apud ducem ipsum oriebantur.
由于缺少粮食,他无法在那里多留几日,不仅在由各国乌合之众组成的士兵中,甚至在将领自己心中,天天都在产生新的计划。
§22.43.3nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam primo, postremo famem, et mercennarios milites maxime Hispani generis de transitione cepisse consilium fama esset, §22.43.4ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse, ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet.
因为起初是私下的抱怨,接着是索要应得军饷、先是抱怨粮价昂贵最后抱怨饥荒的人们公开的大声喧哗,并且有传言说,特别是西班牙裔的雇佣兵已经做好了叛逃的打算,甚至据说汉尼拔本人有时也曾考虑过逃往高卢,以至于要丢下所有的步兵,仅带着骑兵逃走。
§22.43.5cum haec consilia atque hic habitus animorum esset in castris, movere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus Apuliae loca, simul quod, quo longius ab hoste recessisset, transfugia inpeditiora levibus ingeniis essent.
当军营中存在着这些计划和如此心态时,他决定从那里迁往普利亚气候较温和、因而庄稼成熟较早的地方,同时也是因为,离敌人越远,对于那些意志不坚定的人来说,叛逃就越困难。
§22.43.6profectus est nocte ignibus similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret Romanos.
他在夜间出发,同样燃起篝火,并留下了几顶帐篷作样子,以便让罗马人因害怕再次落入如同上次那样的圈套而不敢轻动。
§22.43.7sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montis exploratis cum relatum esset, visum procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta.
但通过同一位卢卡尼亚人斯塔蒂利乌斯,在对军营外和山脉对面的所有地方进行侦察并汇报说在远处看见了敌人的队伍后,这时人们开始商讨追击敌人的计划。
§22.43.8cum utriusque consulis eadem, quae ante semper fuisset, sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium prioris anni consulem adsentiretur, §22.43.9ex maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt.
尽管两位执政官的意见与此前一直相同,但几乎所有人都在附和瓦罗,而除前一年的执政官塞维利乌斯外,没有人赞同保卢斯,按照多数人的意见,在命运的催促下,他们出发了,去用罗马的惨败使坎尼闻名天下。
§22.43.10prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit.
在那个村庄附近,汉尼拔安置了营地,背对着沃尔图努斯风,这种风会在因干旱而焦枯的平原上卷起漫天尘土。
§22.43.11id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugnaturi.
这不仅对营地本身非常便利,而且在他们布置阵线时更将证明是极有益处的:因为他们自己背对狂风,仅有风吹拂背部,去与因漫天尘土而看不见东西的敌人作战。