§22.39.1“si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, supervacanea esset oratio mea; §22.39.2nam et duo boni consules etiam me indicente omnia e re publica fideque vestra faceretis et mali nec mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis.
“卢基乌斯·埃米利乌斯,如果你有一个像你一样的同事(这本是我更希望的),或者你像你的同事一样,那么我的演说就是多余的了;因为如果你们是两位优秀的执政官,即使我不言明,你们也会一切为了共和国并出于你们的忠诚而行事;如果是不好的执政官,你们既不会听进我的话,也不会把我的建议放在心上。
§22.39.3nunc et collegam tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem video nequiquam et virum bonum et civem fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit.
现今,看着你的同事以及你这样一位优秀的男子,我所有的言语都是对你而发。 我看到,如果国家的一侧处于瘫痪,而糟糕的计划与良好的计划拥有同等的法律效力和权力,那么你即便做一个优秀的男子和优秀的公民,也将是徒劳的。
§22.39.4erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes; nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te, §22.39.5cum tu cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus.
卢基乌斯·保卢斯,如果你认为你与盖乌斯·特伦提乌斯的斗争会少于与汉尼拔的斗争,那你就错了;我甚至担心,这名对手对你而言,可能比那个外敌更加危险,因为你与后者仅在战场上交锋,而与前者则要在一切地点和时间抗争;对抗汉尼拔及其军团时,你须用自己的骑兵和步兵战斗,而将领瓦罗则将利用你自己的士兵来攻击你。
ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria.
为了避免不祥之兆,且让盖乌斯·弗拉米尼乌斯的记忆离你远去吧。
§22.39.6tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit furere; hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat aut hostem, insanit.
然而,那个人终究是在担任执政官之后、在行省和军队中才开始发狂的;而这个人,在谋求执政官职位之前、在谋求执政官职位期间、以及现在身为执政官,甚至在见到营地或敌人之前,就已经疯狂了。
§22.39.7et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur?
这个如今在穿着托加的平民中间,通过吹嘘战斗和战线就煽起如此大风浪的人,你认为他在武装的青年中间,在行动立时紧随言语之处,又会做出什么来呢?
§22.39.8atqui si, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnaverit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus erit.
可是,如果他真的如他所扬言的那样立时开战,要么是我对军事、对这种战争方式、对这个敌人一无所知,要么就会有另一个比特拉西美诺湖更为著名的地点,成为我们惨败的见证。
§22.39.9nec gloriandi tempus adversus unum est, et ego contemnendo potius quam adpetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est, qua ego gessi.
现在不是针对单个人自夸的时候,而且我宁可在蔑视名望而非追求名望上越过界限;但事实就是如此:对抗汉尼拔,只有一种进行战争的方式,那就是我曾采用的方式。
§22.39.10nec eventus modo hoc docet — stultorum iste magister est —; sed eadem ratio, quae fuit, futura, donec res eaedem manebunt, inmutabilis est.
不仅是结果教导了这一点——那是愚人的老师——;而且过去起作用的同一套道理,在未来也将是不可改变的,只要客观情况保持不变。
§22.39.11in Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa plena civium ac sociorum sunt; armis viris equis commeatibus iuvant iuvabuntque: §22.39.12id iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt; meliores prudentiores constantiores nos tempus diesque facit; Hannibal contra in aliena, §22.39.13in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia; §22.39.14nihil usquam sui videt; in diem rapto vivit; partem vix tertiam exercitus eius habet, quem Hiberum amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat.
我们在意大利作战,在自己的家园和土地上;周围的一切都充满了公民和盟友;他们在武器、兵员、马匹和给养上提供帮助,并且将继续提供帮助:在我们的逆境中,他们已经给出了忠诚的明证;时间和岁月使我们变得更好、更明智、更坚韧;相反,汉尼拔处在异乡、敌对的土地上,置身于一切充满敌意和危险的事物之中,远离家园,远离祖国;无论在陆地还是海洋,他都没有和平;没有城市接纳他,没有城墙庇护他;他在任何地方都看不到属于自己的东西;他靠着每日的劫掠度日;他跨越埃布罗河时所带的军队,如今仅存勉强三分之一;死于饥饿的人比死于刀剑的人更多,而即便是这少数人,如今连粮食也无法足额供应了。
§22.39.15dubitas ergo, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat?
那么,你还会怀疑,通过坚守静待,我们必将战胜那个日益衰弱、既无给养、又无援军、也无资金的人吗?
§22.39.16quam diu pro Gereoni, castelli Apuliae inopis, tanquam pro Carthaginis moenibus sedet?sed ne adversus te quidem de me gloriabor: Servilius atque Atilius, §22.39.17proximi consules, vide quem ad modum eum ludificati sint.
他在杰雷奥尼乌姆——阿普利亚一座贫瘠的城堡——门前坚守,简直就像在迦太基的城墙前一样,已经持续了多久? 不过,即便面对你,我也不会自夸:且看塞尔维利乌斯与阿蒂利乌斯,这两位前任执政官,是以何种方式戏弄他的。
haec una salutis est via, L. Paule, quam difficilem infestamque cives tibi magis quam hostes facient.
卢基乌斯·保卢斯,这是唯一的救国之路,而你的同胞们会比敌人更让这条路对你充满艰难和险阻。
§22.39.18idem enim tui quod hostium milites volent, idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet.
因为你的士兵们会和敌人的士兵们有同样的渴望,罗马执政官瓦罗会和迦太基统帅汉尼拔有相同的期盼。
duobus ducibus unus resistas oportet.
你必须以一人之力抵挡两位将领。
resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus steteris, si te neque collegae vana gloria neque tua falsa infamia moverit.
然而,只要你能在众人的舆论和流言面前站稳脚跟,只要你既不因同事虚妄的虚荣所动,也不因强加于你的虚假恶名而动摇,你就能够抵挡住他们。
§22.39.19veritatem laborare nimis saepe aiunt, extingui numquam: vanam gloriam qui spreverit, veram habebit sine,
人们常说,真理虽屡遭磨难,却绝不会熄灭;凡轻视虚名者,必将获得真荣。
§22.39.20timidum pro cauto, tardum pro considerate, inbellem pro perito belli vocent.
任凭他们把你说成是懦弱而非谨慎、迟缓而非周详、怯战而非精通军事。
malo, te sapiens hostis metuat, quam stulti cives laudent.
我宁愿让一个明智的敌人畏惧你,也不愿让愚蠢的公民称赞你。
omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet nec ego,
汉尼拔会蔑视敢于冒险一切的人,但他会畏惧不轻举妄动的人。
§22.39.21ut nihil agatur, moneo, sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des.
我也并非建议你无所作为,而是建议你在行动时由理性而非运气来引导;让你自身以及你的一切资源始终处于你自己的掌控之中;保持武装并保持警惕;既不要错失你自己的良机,也不要把机会让给敌人。
omnia non properanti clara certaque erunt; §22.39.22festinatio inprovida est et caeca.
对于不急躁的人,一切都会变得清晰而确定;仓促是缺乏远见且盲目的。
”
”