§22.38.1dilectu perfecto consules paucos morati dies, dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites.
征兵完成后,执政官们耽搁了几天,以等待来自盟友和拉丁同盟的士兵抵达。
§22.38.2tun quod numquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites; §22.38.3nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi ad decuriatum aut centuriatum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, §22.38.4centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut aptandi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa.
这时,发生了一件以前从未有过的事情:士兵们被军事护民官要求进行宣誓;因为直到那天为止,除了军人誓言(sacramentum)之外别无他物,即承诺他们将依执政官之命集结,且未经允许不得擅离;而当他们集结成十人队或百人队时,自愿地在他们彼此之间,分编为十人队的骑兵和分编为百人队的步兵会共同宣誓:他们决不因逃跑或恐惧而擅离职守,也决不退缩出队列,除非是为了拿起或整理武器、打击敌人、或是拯救同胞。
§22.38.5id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem translatum.
这件事便从他们之间自发的盟约,转变为了由护民官主持的、具有法律效力的宣誓程序。
§22.38.6contiones priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multae ac feroces fuere, denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae, si plures Fabios imperatores haberet, se, quo die hostem vidisset, perfecturum.
在军旗开出罗马城之前,执政官瓦罗发表了许多言辞激烈的演说,声称这场战争是由贵族们招引到意大利的,如果国家有更多像法比乌斯那样的将军,战争就会继续盘踞在共和国的腹脏之中,而他自己,在看见敌人的那一天就会结束战争。
§22.38.7collegae eius Pauli una,
他的同事保卢斯则仅有一次演说,即在他出发离开罗马城的前一天。
§22.38.8pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, mirari se, §22.38.9qui dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset iam nunc togatus in urbe sciret, §22.38.10quae sibi agenda armato forent, et diem quoque praedicere posset, qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus: §22.38.11se, quae consilia magis res dent hominibus quam homines rebus ea ante tempus inmatura non praecepturum; optare, ut, quae caute ac consulte gesta essent, satis prospere evenirent; §22.38.12temeritatem, praeterquam quod stulta sit infelicem etiam ad id locorum fuisse. §22.38.13sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur:
这次演说对人民而言虽然逆耳却更为真实,其中他对瓦罗没有说任何无礼的话,除了这一点:他感到惊讶,一个将领,在了解自己或敌人的军队、地理位置以及该地区的环境性质之前,现在穿着托加袍闲居城中,却已经知道了自己武装起来后该做什么,甚至还能预言在哪一天将与敌人交兵:至于他自己,绝不会在时机未成熟之前,就去预先采纳那些与其说是人支配环境、不如说是环境赋予人的计划;他只希望,那些谨慎且深思熟虑后采取的行动,能够取得足够圆满的结果;至于轻率,除了愚蠢之外,迄今为止也总是带来不幸。显而易见,他自己本就会将安全的计划置于仓促的计划之上;而为了让他能够更加坚定地坚持这一点,据说昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯在他出发时,曾对他说了这样的话: