§22.40.1adversus ea oratio consulis baud sane laeta fuit, magis fatentis ea, quae diceret, vera quam facilia factu esse.
对此,执政官的发言绝非令人愉快,他更多地是承认他(法比乌斯)所说的话虽然是真实的,但实行起来却并不容易。
§22.40.2dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse: quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore?
[他说] 独裁官尚且觉得骑兵长官难以容忍;那么面对一个煽动性强且鲁莽的同事,执政官又能拥有什么力量和权威呢?
§22.40.3se populare incendium priore consulatu semustum effugisse; optare, ut omnia prospere evenirent; sed si quid adversi caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum civium caput obiecturum.
自己在上一任执政官任期内,虽被烧伤过半,却好不容易逃脱了民意的怒火;他希望一切顺利,但如果发生任何不幸,他宁可将自己的头颅迎向敌人的兵刃,也不愿面对愤怒公民的选票。
§22.40.4ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum; plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior, cum dignitates deessent.
据记载,保卢斯在这一番话后,在贵族领袖们的护送下出发了;而平民执政官则由他自己的平民们护送,由于缺少显贵人物,这群乌合之众反而更加显眼。
§22.40.5ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere castris bifariam factis, ut nova minora essent propius Hannibalem, in veteribus maior pars et omne robur virium esset,
当他们到达军营时,新老军队混编,军营被一分为二,使得新设的较小军营更靠近汉尼拔,而较老的军营里留有大部分军队和全部主力。
§22.40.6consulum anni prioris M. Atilium aetatem excusantem Romam miserunt, Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt.
前一年的执政官中,马尔库斯·阿蒂利乌斯因年迈请假被送回罗马,格米努斯·塞尔维利乌斯则被派往较小的军营,指挥一个罗马军团和两千名同盟国步骑兵。
§22.40.7Hannibal quamquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire gaudere.
汉尼拔虽然看到敌军人数增加了半数,但对执政官们的到来仍感到无比高兴。
§22.40.8non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, §22.40.9ut vix decem dierum, quod conpertum postea est, frumentum superesset, Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum expectata foret.
因为不仅每天劫掠来的给养毫无剩余,甚至随着乡间变得不再安全,各处的谷物全都被运进了设防的城市,以至于他根本无处可劫掠,结果——这也是事后才探明的—— 谷物仅够维持勉强十天,如果再等待时机成熟,西班牙人由于物资匮乏而准备倒戈的事情就已经发生了。