§22.38.1dilectu perfecto consules paucos morati dies, dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites. §22.38.2tun quod numquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites; §22.38.3nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi ad decuriatum aut centuriatum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, §22.38.4centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut aptandi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa. §22.38.5id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem translatum. §22.38.6contiones priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multae ac feroces fuere, denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae, si plures Fabios imperatores haberet, se, quo die hostem vidisset, perfecturum. §22.38.7collegae eius Pauli una, §22.38.8pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, mirari se, §22.38.9qui dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset iam nunc togatus in urbe sciret, §22.38.10quae sibi agenda armato forent, et diem quoque praedicere posset, qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus: §22.38.11se, quae consilia magis res dent hominibus quam homines rebus ea ante tempus inmatura non praecepturum; optare, ut, quae caute ac consulte gesta essent, satis prospere evenirent; §22.38.12temeritatem, praeterquam quod stulta sit infelicem etiam ad id locorum fuisse. §22.38.13sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur:
徴兵が完了すると、執政官たちは、同盟国やラティウム同盟からの兵士たちが到着するのを待って、数日間とどまった。その時、それまで一度も行われたことのなかったことだが、兵士たちは軍事護民官たちによって宣誓をさせられた。というのも、その日までは、執政官の命令に従って集結し、命令なしには立ち去らないという軍事誓約(サクラメントゥム)以外には何もなかったからであり、彼らが十人隊や百人隊に集結したときには、十人隊に分けられた騎兵たちと、百人隊に分けられた歩兵たちが、自発的に彼らの間で、逃亡や恐怖のために立ち去ることはなく、また武器を手に取るか整えるため、あるいは敵を討つか市民を救うためという理由以外には、隊列から退くことはないということを互いに誓い合っていたのである。このことが、彼らの間の自発的な同盟から、護民官たちによる法的な宣誓の執行へと移行された。市から軍旗が動かされる前に、執政官ワロの演説は数多く、また激しいものであり、戦争は貴族たちによってイタリアに引き入れられたものであり、もし国家がさらに多くのファビウスのような将軍を持つならば、国家の臓腑にとどまり続けるだろうと宣言し、自分は敵を見たその日に戦争を終わらせるだろうと主張した。彼の同僚であるパウルスによる演説はただ一度だけであり、彼が市を出発する前日に行われたその演説は、民衆にとって好ましいというよりは真実を突いたものであった。その中でワロに対して無礼なことは何も言われなかったが、ただこの一点、すなわち、自分が不思議に思うということだけが言われた。いかなる将軍が、自分あるいは敵の軍隊、場所の配置、地域の性質を知る前に、今すでに市の中でトガを着ていながら、武装した自分が何をすべきかを知っており、さらに敵と軍旗を交えて戦う日をもあらかじめ予言できるのか、ということである。自分としては、人間が状況に計画を与えるよりも、状況が人間に計画を与えるような、そうした計画を時期尚早に先取りするつもりはない。慎重かつ熟慮の上で行われたことが、十分に幸運な結果になることを望むばかりである。軽率さは、愚かであることに加えて、これまでのところ不運でもあった。彼が自ら、迅速な計画よりも安全な計画を優先するであろうことは明らかであり、その決意をより確固として維持させるために、クィントゥス・ファビウス・マクシムスは出発する彼に次のように語りかけたと言われている。