§22.37.1per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit.
在那段日子里,一支来自希罗的船队载着大批补给抵达了奥斯提亚。
§22.37.2legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem, ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit.
使节们被引入元老院,宣布说,执政官盖乌斯·弗拉米尼乌斯及其军队全军覆没的消息传来时,希罗国王感到如此痛苦,以至于他自己或其王国的任何灾难都无法让他更加动容。
§22.37.3itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse, §22.37.4tamen omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuvari soleant, misisse; quae ne accipere abnuant, magno opere se patres conscriptos orare.
因此,尽管他深知罗马人民的伟大在逆境中几乎比在顺境中更令人钦佩,但他还是送来了所有那些善良而忠实的盟友惯常用来支持战争的物资;他极力恳求元老院议员们不要拒绝接受这些物资。
§22.37.5iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese: acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam.
现首先为了吉兆,他们带来了一尊重达二百二十磅的黄金‘胜利女神’像:愿他们接受并保管好她,使她成为他们自己永久的财产。
§22.37.6advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos.
他们还运来了三十万摩狄乌斯的麦子和二十万摩狄乌斯的大麦,以免粮食匮乏;此外,无论还需要多少,他们都会运往指定的任何地方。
§22.37.7milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum; levium armorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis: §22.37.8itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes.
他知道,除了罗马人和拉丁同盟之外,罗马人民不使用任何其他步兵和骑兵;然而,他也在罗马的营地中见过外国的轻装步兵辅助部队:因此,他派遣了一千名弓箭手和投石兵,这是一支适合对付巴利阿里人、毛里人以及其他善用投射武器的骁勇部族的力量。
§22.37.9ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda.
在这些礼物之外,他们还提出了一项建议:分管西西里行省的裁判官应当率领船队渡海前往非洲,使敌人在本国领土上也面临战争,从而减少他们向汉尼拔派遣增援部队的喘息空间。
§22.37.10ab senatu ita responsum regis legatis est, virum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse.
元老院对国王的使节作出了如下答复:‘希罗是一位善良且卓越的盟友,自从他与罗马人民结好以来,他始终如一地维护忠诚,并在任何时间和地点都慷慨地援助罗马国家。
id perinde ac deberet gratum populo Romano esse.
正如应当的那样,这让罗马人民深表感激。
§22.37.11aurum et a civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non accepisse populum Romanum; §22.37.12victoriam omenque accipere sedemque ei se divae dare dicare Capitolium, templum Iouis optimi maximi.
至于黄金,即使是由其他某些城邦送来的,罗马人民在接受其好意的同时也未予收下;但他们接受了“胜利女神”和这个吉兆,并指定和奉献卡皮托尔山——至善至高朱庇特的神庙——作为这位女神的座所。
in ea arce urbis Romanae sacratam volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano.
在罗马城的这座卫城上,神圣化的、心怀好意且仁慈的女神,将对罗马人民保持坚固和稳定。
§22.37.13funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus.
’ 投石兵、弓箭手和粮食交给了执政官们。
quinqueremes ad * navium classem, quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat, quinque et viginti additae, permissumque est, ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.
在西西里随同前裁判官提图斯·奥塔基里乌斯的原有舰队又增加了二十五艘五级战船,并允许他如果认为符合国家利益,就渡海前往非洲。