§22.37.1per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit. §22.37.2legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem, ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit. §22.37.3itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse, §22.37.4tamen omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuvari soleant, misisse; quae ne accipere abnuant, magno opere se patres conscriptos orare. §22.37.5iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese: acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam. §22.37.6advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos. §22.37.7milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum; levium armorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis: §22.37.8itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes. §22.37.9ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda. §22.37.10ab senatu ita responsum regis legatis est, virum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse. id perinde ac deberet gratum populo Romano esse. §22.37.11aurum et a civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non accepisse populum Romanum; §22.37.12victoriam omenque accipere sedemque ei se divae dare dicare Capitolium, templum Iouis optimi maximi. in ea arce urbis Romanae sacratam volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. §22.37.13funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. quinqueremes ad * navium classem, quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat, quinque et viginti additae, permissumque est, ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.
同じころ、ヒエロンからの艦隊が、多くの補給物資を載せてオスティアに到着した。元老院に導かれた使節たちは、執政官ガイウス・フラミニウスとその軍勢の全滅という知らせが届いたとき、ヒエロン国王が深く心を痛め、自身や自国のいかなる災厄によってもこれ以上に動揺することはなかったであろうと報告した。それゆえ、ローマ人民の偉大さは順境においてよりも逆境においてほぼいっそう称賛に値するものであることを王はよく知っているものの、善良で忠実な同盟国が戦争を支援する際に用いるあらゆるものを送ったのであり、元老院議員たちにこれらを受け取ることを拒まないよう切に懇願している、と伝えた。まず何よりも、吉兆を願って、重さ二百二十ポンドの黄金の勝利の女神像を携えてきた。これを議員たちが受け取り、保持し、自分たちの永遠の所有物としてほしいとのことである。また、食糧が不足しないように、小麦三十万モディウスと大麦二十万モディウスを運んできた。さらに必要な量があれば、指示された場所がどこであれ輸送するつもりである。ローマ人民がローマ人およびラティウム同盟の者以外の歩兵や騎兵を使用しないことを王も知っているが、ローマの陣営で外国人の軽装歩兵の補助部隊も見たことがある。そのため、バレアレス人やマウリ人、その他投射兵器で戦う好戦的な諸民族に対抗するのに適した兵力として、一千人の弓兵と投石兵を送った。これらの贈り物に加えて、彼らは助言も付け加えた。すなわち、シキリア属州を割り当てられた法務官が艦隊を率いてアフリカに渡り、敵が自国の領土でも戦争を経験するようにし、ハンニバルに増援を送る余裕を減らすべきだというものであった。元老院から国王の使節たちに次のように返答がなされた。「ヒエロンは善良で優れた同盟者であり、ローマ人民との友好関係に入って以来、一貫して信義を守り、あらゆる時と場所においてローマの国家を惜しみなく援助してきた。これは、当然そうあるべきであるように、ローマ人民にとって深く感謝すべきことである。黄金に関しては、他のいくつかの都市から運ばれてきたものについても、その好意には感謝しつつも、ローマ人民は受け取らなかった。しかし、勝利の女神像とその吉兆は受け入れ、その女神のための座所としてカピトリウム、すなわち至善至高のユピテルの神殿を割り当て、奉献する。ローマ市のこの砦において、聖別された女神は、ローマ人民に対して好意を抱き、慈悲深く、堅固で揺るぎない存在となるであろう。」投石兵、弓兵、および穀物は執政官たちに引き渡された。シキリアで前法務官ティトゥス・オタキリウスとともにあった艦隊に二十五隻の五段橈船が追加され、国家の利益にかなうと判断するならば、アフリカに渡ることが彼に許可された。