§22.36.1exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum equitumque additae sint, adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus sim.
军队也得到了扩充;然而,对于增加了多少步兵和骑兵,历史学家的说法在兵力的数量和类型上都如此迥异,以至于我几乎不敢断言任何足够确定的事情。
§22.36.2decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent; §22.36.3numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, §22.36.4peditis aequarent, septemque et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis fuisse, cum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt.
一些人写道,有一万名新兵被征召作为补充,另一些人则写道,增设了四个新军团,以便他们用八个军团来进行战争;此外,通过在每个军团中增加一千名步兵和一百名骑兵,军团在步兵和骑兵的数量上也得到了扩充,从而使每个军团拥有五千名步兵和三百名骑兵,而盟友则提供了双倍数量的骑兵,并在步兵数量上与之相等;有些作家声称,在坎尼交战时,罗马营地中有八万七千二百名武装士兵。
§22.36.5illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat.
关于这一点毫无争议:由于独裁官曾展现出击败敌人的希望,因此这场战争是以比往年更大的努力和气势来进行的。
§22.36.6ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi; propter territos vulgo homines novis prodigiis.
然而,在新军团从城市开拔军旗之前,由于人们普遍被新的异兆所惊吓,十人委员会被命令前去查阅并审视神谕书。
§22.36.7nam et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis sudasse, et Caeretes aquas fonte calido gelidas manasse; §22.36.8id quidem etiam, quod saepius acciderat magis terrebat; et in via fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant.
因为在同一时间,有报告称在罗马的阿文提诺山和阿里奇亚都下起了石子雨;在萨宾人那里,军旗渗出了许多血汗;而在凯雷,冷水从温泉中流了出来;这一桩甚至因为发生得更频繁而更加令人恐惧:在通往战神广场的拱廊通道上,有几个人被天火击中身亡。
§22.36.9ea prodigia ex libris procurata.
这些异兆依书进行了祭祛。
legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt.
来自帕埃斯图姆的使节将金盘送到了罗马。
iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum non acceptum.
罗马人像对待那不勒斯人一样对他们表示了感谢,但没有接受黄金。