§22.36.1exercitus quoque multiplicati sunt;
軍隊もまた増強された。
quantae autem copiae peditum equitumque additae sint, adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus sim.
しかし、歩兵および騎兵のどれほどの軍勢が追加されたかについては、著者たちの記述がその数についても編成についてもあまりに食い違っているため、私は何ひとつ十分確実なこととして言明する勇気がないほどである。
§22.36.2decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent;
ある者たちは1万人の新兵が補充兵として登録されたと言い、別の者たちは新しい4個軍団が、8個軍団で戦うために(編成された)と言う。
§22.36.3numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, §22.36.4peditis aequarent, septemque et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis fuisse, cum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt.
また、個々の軍団にそれぞれ千人の歩兵と百人の騎兵が追加されたことで、歩兵と騎兵の数においても軍団が増強され、各軍団が五千人の歩兵と三百人の騎兵を擁するようになり、同盟軍は二倍の数の騎兵を提供し、歩兵については(ローマの歩兵と)同数にし、カンナエで戦われたときには、ローマの陣営には8万7千2百人の武装兵がいたと、ある著者たちは主張している。
§22.36.5illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat.
次のことについては全く異論がない。 すなわち、独裁官が敵を打ち破ることが可能であるという希望を与えていたため、前年までよりも大きな努力と勢いをもって戦争が遂行されたということである。
§22.36.6ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi; propter territos vulgo homines novis prodigiis.
しかしながら、新しい軍団が都市から軍旗を動かす前に、新たな不吉な前兆によって人々が広く恐怖に陥れられたため、十人委員が書を閲覧し調査するように命じられた。
§22.36.7nam et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis sudasse, et Caeretes aquas fonte calido gelidas manasse;
というのも、ほぼ同じ時期に、ローマのアウェンティヌスの丘とアリキアにおいて石の雨が降ったこと、サビニ地方では軍旗が多くの血を汗のように流したこと、またカエレでは温泉の源泉から冷たい水が湧き出たことが報告されていたからである。
§22.36.8id quidem etiam, quod saepius acciderat magis terrebat;
特に、より頻繁に起こっていた次の出来事が、いっそう人々を怯えさせた。
et in via fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant.
すなわち、カンプスへと通じるアーケード街において、何人かの人々が落雷に遭い絶命したことであった。
§22.36.9ea prodigia ex libris procurata.
これらの前兆は書に従って祓われた。
legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt.
パエストゥムからの使節たちが黄金の杯をローマへ携えてきた。
iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum non acceptum.
ネアポリスの人々に対してと同様に彼らにも感謝が捧げられたが、黄金は受け取られなかった。