Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §22.33.1-22.33.12

多方外交事务与因选举瑕疵重回间王期

第 627 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

描述了罗马国内外繁忙的政务,包括惩治迦太基密探、派遣多路外交使节以及发包建造神殿。在执政官选举问题上,虽任命了独裁官,但因程序瑕疵,最终政局退回至间王政阶段。

§22.33.1per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus,
在这期间,一名在罗马隐瞒了两年身份的迦太基间谍被捕,在被斩断双手后被释放。
§22.33.2et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent; indici data libertas et aeris gravis viginti milia.
另有二十五名奴隶因在马尔斯广场密谋而被处以十字架刑;密告者获得了自由以及两万重青铜阿斯。
legati §22.33.3et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello victus ad eum fugisset,
使节们也被派遣前往马其顿国王腓力处,要求交出在战争中战败后逃往他那里的法罗斯的德米特里。
§22.33.4et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum ex propinquo, quae in Bois atque Insubribus gererentur.
另外一些使节被派往利古里亚人处,抗议他们用资产和援助支持迦太基人,同时近距离察看博伊人和因苏布雷人中的动静。
§22.33.5ad Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri vellet, ad obsides accipiendos.
也派出了使节前往伊利里亚人的国王平内斯处,要求其缴纳已经逾期的贡金,或者,如果他希望宽限日期,则收取人质。
§22.33.6adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquae quidem, effugiebat.
如此,尽管一场巨大的战争迫在眉睫,但世界上任何地方的事物——即使是遥远的事物——的关切都没有避开罗马人。
§22.33.7in religionem etiam venit, aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse.
此外,宗教上也产生了一个疑虑:两年前法务官卢基乌斯·曼利乌斯在高卢军队叛乱期间所许愿建造的协和神殿,直到此时仍未发包建造。
§22.33.8itaque duumviri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.
于是,由城市法务官马尔库斯·埃米利乌斯为此事选派的二人委员会成员盖乌斯·普皮乌斯和凯索·昆克蒂乌斯·弗拉米尼努斯,发包了在卫城建造神殿的工程。
§22.33.9ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad consules missae, ut, si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret; se in eam diem, quam iussissent, comitia edicturum.
同一法务官根据元老院的决议向执政官们发出信件,要求如果他们认为可行,他们中的一人应前来罗马主持选举执政官;他自己将在他们指定的日期宣告召开大会。
§22.33.10ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem comitia habenda esse potius, quam consul alter a bello avocaretur.
对此,执政官们回信称,在不损害国家利益的情况下,他们无法离开敌人;因此,应当通过间王来举行选举,而不是让其中一位执政官从战场上被召回。
§22.33.11patribus rectius visum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa.
元老们认为更妥当的方式是由执政官任命一位独裁官来主持选举。
dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit.
卢基乌斯·韦图里乌斯·菲洛被任命,他任命马尔库斯·蓬波尼乌斯·马托为骑兵长官。
§22.33.12iis vitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare, res ad interregnum rediit.
由于他们在选任时带有瑕疵,并在第十四天被命令辞去官职,事务便又回到了间王政治的状态。

词汇与语法注释

  1. 22.33.1fefellerat — 动词 fallere(欺骗、未被察觉)的过去完成时。此处没有给出直接宾语,是以绝对用法表示“(其身份)未被识破”或“一直成功隐瞒”。
  2. 22.33.3legati... missi — §22.33.2 末尾的主语 legati(使节们)与 §22.33.3 开头的动词 missi [sunt](被派遣)相关联,并引导后文表示目的的对格动形容词结构 ad deposcendum(为了要求)。
  3. 22.33.7in religionem etiam venit — 一种非人称表达,意为“……成为了宗教疑虑(良心的谴责)”。对格不定词短语 aedem... locatam ad id tempus non esse 作为其主语。动词 locare 在此处特指公共工程的“发包”或“订立建设合同”。
  4. 22.33.12vitio creatis — 夺格绝对结构,意为“在带有瑕疵(占卜等程序错误)的情况下被选出”。vitio 是方式夺格,指在宗教或法律程序上存在不当之处(vitium)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §22.33.1-22.33.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:22.33.1-22.33.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。