§22.30.1signo dato conclamatur inde, ut colligantur vasa.
信号一发出,随即传来了收拾行装的呼喊。
profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes, qui circa erant, converterunt.
他们动身排成纵队向独裁官的营地进发,使独裁官本人以及周围的所有人都大为惊叹。
§22.30.2ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset,
当军旗在将台前立起时,骑兵长官走到众人前面,称呼费比乌斯为“父亲”,而他的全军也向围在他们身旁的费比乌斯的士兵们致敬,称他们为“保护人”。
§22.30.3“parentibus” inquit “meis, dictator, quibus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, vitam tantum debeo, tibi cum meam salutem tum omnium horum.
他说道:“独裁官,对于我的父母——刚才在言语所及的范围内,我已经用称呼使您与他们平等——我仅欠他们生命;而对于您,我既欠我自己的安全,也欠这所有人的安全。
§22.30.4itaque plebei scitum, quo oneratus sum magis quam honoratus, primus antique abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.
因此,我首先废除并取消那项使我受累而非受荣的平民会决议;并且,愿这对您、对我以及您的这些军队,即对于被救者和拯救者而言,都是一件幸事,我重新回到您的指挥权和鸟占权之下,并归还这些军旗和军团。
§22.30.5tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas.
恳求您平息怒气,命令我继续担任骑兵长官,并让这些士兵各自坚守自己的职位。
” §22.30.6tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus.
” 于是双方右手紧握。 集会解散后,士兵们受到熟人和陌生人亲切而热情的款待。 就这样,一个就在不久前还极其悲痛、几乎令人诅咒的日子,变成了一个欢乐的日子。
§22.30.7Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre.
在罗马,当战功的传闻传来,继而不仅由将领们自己的书信、更由两军中普通士兵的来信所证实后,人人皆竭尽全力将麦克西穆斯赞美上天。
§22.30.8pari gloria apud Hannibalem hostisque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; §22.30.9nam biennio ante adeo et duces Romanos et auilites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent, cuius terribilem famam a patribus accepissent; §22.30.10Hannibalemque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.
费比乌斯在汉尼拔和敌人迦太基人中也享有同等的声誉;直到那时,他们才终于意识到,他们是在与罗马人、且是在意大利土地上进行战争;因为两年前,他们是如此鄙视罗马的将领和士兵,以至于简直不敢相信自己是在与那个他们从父辈那里听说过其可怕声誉的同一个民族作战;据说,汉尼拔从战场返回时曾说,那朵常年盘踞在山脊上的乌云,终于伴随着暴风雨降下了大雨。