Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §22.28.1-22.28.14

汉尼拔设伏与米努基乌斯军的困境

第 622 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔对罗马军队的分裂感到高兴,并设下埋伏以引诱米努基乌斯。罗马人中计试图夺取山丘,结果因突袭而陷入极度混乱。

§22.28.1duplex inde Hannibali gaudium fuit — neque enim quicquam eorum, quae apud hostes agerentur, eum fallebat et perfugis multa indicantibus et per suos explorantem — §22.28.2: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabii dimidium virium decessisse.
由此汉尼拔获得了双重的喜悦——因为在敌人那里发生的一切都瞒不过他,既有逃兵透露了许多消息,也有他自己通过手下进行侦察——:即,他将用自己的方式捕获米努基乌斯那不受约束的轻率,而且费比乌斯的智谋已被削弱了半数力量。
§22.28.3tumulus erat inter castra Minucii et Poenorum, quem qui occupasset, haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus.
在米努基乌斯的营地和迦太基人的营地之间有一座山丘,谁要是占领了它,无疑会使敌人的处境更为不利。
§22.28.4eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem procursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere.
汉尼拔与其说是希望在没有争斗的情况下夺取它(尽管这确实值得一做),不如说是希望以此为契机,与他深知必定会冲出来阻拦的米努基乌斯展开一场争斗。
§22.28.5ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam sed ne vepribus quidem vestitum habebat, §22.28.6re ipsa natus tegendis insidiis eo magis, quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere.
中间的整片土地初看似乎不便于设伏,因为它不仅没有任何林木,甚至连荆棘都没有覆盖,但在实际上,它天然适合隐蔽伏兵,更因为在光秃秃的山谷里根本无法预料会有这样的诡计;而且在弯曲的起伏处有中空的岩穴,其中一些甚至能容纳两百名武装士兵。
§22.28.7in has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque.
在这些藏身之处,按每个地方能适度容纳的人数,总共潜伏了五千名步兵和骑兵。
§22.28.8necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad; capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos hostium.
然而,为了防止任何粗心走动者的动静或武器的光芒在如此开阔的山谷中暴露了诡计,他在黎明时派出少数人去夺取我们之前提到的那座山丘,以此转移了敌人的视线。
§22.28.9primo statim conspectu contempta paucitas, ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostis ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis increpat hostem.
刚一看到,敌人人数之少便遭到鄙视,每个人都为自己请求去将敌人从那里驱逐并夺取该地;将领自己也在最愚蠢和最狂妄的人当中,号召拿起武器,并用虚张声势的威胁来辱骂敌人。
§22.28.10principio levem armaturam dimittit, deinde conferto agmine mittit equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit.
起初他派出了轻装部队,接着以紧密的队列派出了骑兵;最后,看到敌军也派出了援兵,他便列队带着军团前进。
§22.28.11et Hannibal laborantibus suis alia atque alia crescente certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus certatur.
汉尼拔也在己方陷入苦战时,随着争斗的加剧,不断派出步兵和骑兵的援军,此时已填满了正式的战线,双方都用尽全力进行战斗。
prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum, §22.28.12pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit.
罗马人的第一批轻装部队,从较低的地方向上攀登已被占领的山丘,被击退并推下,给随后跟进的骑兵带来了恐慌,并逃回了军团的军旗处。
§22.28.13peditum acies inter perculsos inpavida sola erat videbaturque, si iusta ac recta pugna esset, haudquaquam inpar futura: tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; §22.28.14sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt, ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.
步兵战线在惊恐的人群中唯独保持着无畏,并且看起来,如果是正规且直接的战斗,他们绝不会落于下风:几天前顺利完成的战役曾给他们注入了如此巨大的勇气;然而,突然出现的伏兵从两侧和后方发起袭击,造成了极大的混乱和恐慌,以至于没有任何人还存有战斗的斗志或逃跑的希望。

词汇与语法注释

  1. 22.28.1et perfugis multa indicantibus et per suos explorantem — 由“et ... et ...”并列连接的两个短语在句法上是不对称的:前面的“perfugis multa indicantibus”是夺格绝对结构(ablative absolute),而后面的“explorantem”是修饰主句宾语“eum”的伴随分词(participium coniunctum)宾格形式。两者共同表示汉尼拔掌握敌情的原因或背景。
  2. 22.28.3quem qui occupasset — 这是双重关系代词结构(double relative)。“qui”是条件关系从句的主语(其动词为虚拟式过去完成时“occupasset”),而“quem”是“occupasset”的宾语,指代前文的“tumulus”。整体上起到了类似条件名词从句的作用,意为“无论是谁占领了它”。
  3. 22.28.6re ipsa natus tegendis insidiis — 形容词性过去分词“natus”(源自“nascor”)除接“ad”+ 宾格之外,还可以接表示目的或适合性的动形词(gerundive)与格。此处“tegendis insidiis”为与格,表示“实际上天然适合隐蔽伏兵”。
  4. 22.28.11prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum, — “prima levis armatura”是主语,受现在分词“succedens”修饰,而该现在分词以“tumulum”为宾语;“praeoccupatum”是修饰“tumulum”的过去分词。该主语对应的主要动词“intulit”和“refugit”出现在下一节(§22.28.12)中,主语在经历“pulsa detrusaque”的分词修饰后与这些主动词相连。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §22.28.1-22.28.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:22.28.1-22.28.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。