Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §22.18.1-22.18.10

法比尤斯回罗马与告诫米努基乌斯

第 612 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

法比尤斯避开夜战坚守营地,次日清晨与西班牙兵发生小规模冲突后,尾随汉尼拔并转移营地。随后,法比尤斯因祭祀被召回罗马,他极力规劝骑兵长官米努基乌斯坚持稳健的持久战。

§22.18.1hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit.
法比尤斯察觉到了这一骚乱;然而,他既认为这是诱敌之计,又格外忌惮夜间交战,因而将部下留在了营垒之内。
§22.18.2luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile — etenim numero aliquantum praestabant — Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale supervenisset.
天刚亮时,在山脊下发生了一场战斗。 如果不是汉尼拔专门为了这个目的而派回的一支西班牙步兵大队(cohort)及时赶到的话,罗马人本可以轻易击败那些与主力隔绝的轻装步兵——因为罗马人在人数上确实占有一些优势。
ea adsuetior montibus §22.18.3et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem gravem armis statariumque pugnae genere facile elusit.
该大队更适应山地环境,且因其身手敏捷、装备轻便,更适合在岩石与峭壁之间奔跑,因而轻易地避开了不习山战、身披重铠且在战斗方式上惯于固守平地的敌军。
§22.18.4ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt.
这样,在经历了一场绝不均等的战斗之后,两军各自撤离,西班牙人几乎完好无损,而罗马人在折损了一些同袍后仓皇撤回营地。
§22.18.5Fabius quoque movit castra transgressusque saltum super Allifas loco alto ac munito consedit.
法比尤斯也移动了营地,穿过关隘,在阿里法埃上方一处高耸且坚固的地方驻扎下来。
§22.18.6tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos populabundus rediit; Fabius medius inter, hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congrediens.
随后,汉尼拔假装要穿过萨姆奈乌姆直奔罗马,一路上大肆劫掠,一直折回到佩利格尼人境内;法比尤斯则介于敌军纵队与罗马城之间,缘着山脊行军,既不远离敌人,也不与之交战。
§22.18.7ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;
迦太基人从佩利格尼境内调转方向,向后退回阿普利亚,抵达了格雷奥尼乌姆——由于城墙有一部分坍塌损毁,该城已被其居民因恐惧而遗弃。
§22.18.8dictator in Larinate agro castra communiit.
独裁官在拉里努姆境内加固了营地。
inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, §22.18.9ut plus consilio quam fortunae confidat et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur; ne nihil actum censeret extracta prope aestate per ludificationem hostis: medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo proficere;
此后,他因祭祀事务被召回罗马,他不仅动用权力,还通过劝说乃至近乎恳求的方式,向骑兵长官极力叮嘱:要他多信任谋略而少寄望于运气,要效法自己这样的将领,而不是塞姆普罗尼乌斯和弗拉米尼乌斯;也不要以为由于整个夏天几乎都在戏弄敌人的过程中耗尽,就等于毫无作为:医生有时通过静养也比通过折腾和药石能获得更好的疗效;在面对屡屡获胜的强敌时不再遭受失败、并从连续的惨败中得以喘息,这绝非微不足道的小事。
§22.18.10haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus — haec nequiquam praemonito magistro equitum Romam est profectus.
——在向骑兵长官徒劳地预先告诫了这些事情之后,他便动身前往罗马。

词汇与语法注释

  1. 22.18.2quo ... Romani superassent, nisi ... supervenisset — 使用虚拟式过去完成时的过去虚拟条件句。主句(结果句)"superassent" 对应条件句(假设句)"nisi ... supervenisset",其中插入语 "— etenim numero aliquantum praestabant —" 嵌入在主句中间。
  2. 22.18.3campestrem hostem gravem armis statariumque pugnae genere — 宾格受词 "campestrem hostem"(指罗马军队)由并列的形容词 "gravem" 和 "statariumque" 修饰。前者带有夺格 "armis"(因武器而沉重),后者带有夺格 "genere"(在战斗类型上属于固守型的)。
  3. 22.18.8non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum — 词组 "agens cum..." 在此意为“与……交涉”或“对……劝说”。该现在分词描写了被召回的独裁官(dictator)的行为,起到了引入后续 ut 从句(§22.18.9)的实质性传达动词的作用。
  4. 22.18.9ut plus consilio quam fortunae confidat ... ne nihil actum censeret ... medicos quoque ... proficere — 直接引语中的命令和劝告在此转为间接引语(oratio obliqua)。前半部分的 "ut ... confidat" 和 "imitetur" 尽管处于过去时态背景下(受 revocatus [est] 影响),但使用了现在虚拟式(受历史现在时影响),而 "censeret" 则转为了未完成过去虚拟式。后面的 "proficere" 以及下节的 "esse" (§22.18.10) 则是用于陈述事实的“对格加不定式”结构(间接陈述)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §22.18.1-22.18.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:22.18.1-22.18.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。