§22.19.1principio aestatis, qua haec gerebantur, in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est.
在发生这些事情的夏天伊始,西班牙也同样在陆地和海上爆发了战争。
§22.19.2Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum paratumque acceperat, §22.19.3decem adiectis quadraginta navium classem Himilconi tradit, atque ita Carthagine profectus navis prope terram, exercitum in litore ducebat paratus confligere, quacumque parte copiarum hostis occurrisset.
哈斯德鲁巴在从兄长那里接收的、已经建造并装备就绪的船只数量之上,又增加了十艘,将一支由四十艘船组成的舰队交给了希米尔科。 随后他从迦太基出发,让船只靠近陆地航行,将陆军沿海岸行进,做好随时交战的准备,无论敌人以何种兵力迎击。
§22.19.4Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves inposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit.
纳乌斯·西庇阿听说敌人已离开冬营后,最初也有同样的打算;但后来由于新援军的巨大传闻,他不敢在陆地上交战,便将精选的士兵登船,率领三十五艘船组成的舰队前去迎击敌人。
§22.19.5altero ab Tarracone die adstationem decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit.
从塔拉科出发的第二天,他抵达了距离埃布罗河口十英里的一处停泊地。
inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita.
从那里派出的两艘马赛人侦察船返回报告说,迦太基舰队正停泊在河口,营地设在河岸上。
§22.19.6itaque ut inprovidos incautosque universe simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit.
因此,为了趁对方毫无防备、疏于戒备之际,以突如其来的恐惧将其一举击溃,他起锚向敌人逼近。
multas et locis altis positas turris Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur.
西班牙有许多建在高处的塔楼,人们用它们作为针对强盗的瞭望哨和防御堡垒。
§22.19.7inde primo conspectis hostium navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis, §22.19.8cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die expectantis, conscendere naves propere atque arma capere iubet: classem Romanamiam haud procul portu esse.
从那里,当最先望见敌人的船只时,信号便传给了哈斯德鲁巴,于是在陆地和营地里,比在海上和船上更早地爆发了混乱,此时既听不到划桨声或其他水手的噪杂声,岬角也尚未展露出舰队的身影,突然间,哈斯德鲁巴派出的骑兵一个接一个地赶来,命令那些在岸边闲逛、在帐篷里歇息、那天最不曾料到会有敌人或战斗的人们,赶紧登船并拿起武器:罗马舰队已距港口不远了。
haec equites dimissi passim imperabant; §22.19.9mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naves simul remigibus militibusque fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo.
这些被派遣的骑兵在各处传达着这样的命令;不久,哈斯德鲁巴本人率领全军赶到,四处都充斥着混杂的喧嚣声,桨手和士兵们同时涌向船只,其样子更像是从陆地上逃跑的人,而不是去参加战斗的人。
§22.19.10vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.
所有人几乎刚一登船,有的便解开缆绳驶向锚地,有的为了不受任何阻碍而砍断了锚索,由于一切都干得仓促而极其慌乱,兵士的装备妨碍了水手的工作,而水手们的惊慌也使士兵无法拿起和准备武器。
§22.19.11et iam Romanus non adpropinquabat modo, sed derexerat etiam in pugnam naves.
此时罗马人不仅在逼近,而且已经将船只排成战斗队形。
itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem.
因此,迦太基人由于自身的混乱而产生的动摇,并不亚于因敌人和战斗而产生的恐慌,他们与其说是开始了战斗,不如说是尝试了一下,便调转舰队逃跑了。
§22.19.12et cum adversi amnis os lato agmini et tum multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti partim armati partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere;
而且,由于逆流而上的河口对于展开的队形,尤其是当时一同涌来的众多船只而言,根本无法进入,他们便纷纷将船只冲上岸滩。 于是,有的在浅滩、有的在干沙滩上登陆,部分人携带着武器,部分人赤手空拳,逃往沿海岸排开阵势的友军阵营。
duae tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quattuor suppressae.
然而,在最初的交锋中,已有两艘迦太基船只被俘,四艘被击沉。