§22.17.1primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti.
暮色刚刚降临,军队便悄无声息地开拔了;雄牛被驱赶在军旗前方稍远的地方。
§22.17.2ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes; et metus ipse relucentis flammae a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
当他们到达山麓和狭窄的通道时,立即发出了信号,让角上点燃了火的牛群向对面的山地驱赶;头顶上反射的火焰本身的恐惧,以及已经深入生肉、直达角根的灼热,驱使着雄牛,犹如它们因疯狂而受到刺激一般。
§22.17.3quo repente discursu haud secus quam silvis montibusque accensis omnia circa virgulta uisa ardere, capitumque irrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat.
由于这突然的四散奔逃,周围所有的灌木丛看起来都在燃烧,宛如森林和山峦被点燃了一般;而牛群徒劳地摇晃头部、助长火势的动作,呈现出人们四处奔跑的景象。
§22.17.4qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumventos se esse rati praesidio excessere; qua minime densae micabant lammae, velut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt.
那些被部署用来扼守关隘通道的守军,当看到山顶以及自己上方有火光时,以为自己已被包围,便弃守了阵地;他们向着火焰闪烁最不密集的地方,如同寻找最安全路径一般朝着山顶山脊走去,然而却撞上了一些脱离牛群四处游荡的雄牛。
et primo cum procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt; §22.17.5deinde ut humana apparuit fraus, §22.17.6tum vero, insidias rati esse, cum maiore tumultu concitant se in fugam.
起初,当他们远远望见时,因这仿佛喷火怪物的奇迹而惊愕地停下了脚步;随后,当显露出这不过是人类的诡计之后,他们这才真正认为这是一场埋伏,并以更大的混乱仓皇逃窜。
levi quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientis ad lucem tenuit.
他们还撞上了敌军的轻装部队;然而,由于双方恐惧均等,黑夜阻止了任何一方发起战斗,一直维持到天明。
§22.17.7interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.
与此同时,汉尼拔带领全军通过了关隘,并在关隘中歼灭了部分敌军,随后在阿里法埃领地扎下了营盘。