§22.14.1ut vero, postquam ad Vulturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa;
但是,在沃尔图努斯河畔安营扎寨之后,当意大利最美丽的田野被焚毁、别墅各处因大火而冒烟,在法比乌斯的率领下沿着马西库斯山脉的脊背(前进)时,此时叛乱几乎重新被点燃了。
§22.14.2quieverant enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant.
因为他们已经安静了几天,因为由于队伍的行进速度比平时更快,他们曾相信这是为了防止坎帕尼亚遭受掠夺而急行军。
ut vero in extrema iuga Massici montis ventum est, §22.14.3et hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes nec ulla erat mentio pugnae,
然而,当他们真正到达马西库斯山最远的脊背时,敌人在他们眼前焚烧着法勒努斯领地和西努埃萨殖民者的房屋,而没有任何关于战斗的提起时,米努基乌斯说:“我们到这里来,难道是为了亲眼观看同盟者的屠杀和火灾,就像欣赏一件乐事一样吗?
§22.14.4“spectatum huc” inquit Minucius “ut ad rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia, venimus? nec, si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset,
即使我们不为其他任何人感到羞耻,难道我们甚至不为这些市民感到羞耻吗? 我们的祖先将他们作为殖民者派往西努埃萨,以便使这片海岸免受萨姆尼乌姆敌人的侵害。
§22.14.5quam nunc non vicinus Samnis urit, sed Poenus advena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus?
如今焚烧这片海岸的,不是邻近的萨姆尼乌姆人,而是外来的迦太基人,他由于我们的犹豫和懒惰,已经从大地的极尽边缘推进到了这里?
§22.14.6tantum pro degeneramus a patribus nostris, ut, praeter quam oram illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus.
难道我们比我们的祖辈堕落了如此之多,以至于他们曾认为迦太基舰队在那片海岸游弋是他们帝国的耻辱,而我们现在却看到那片海岸已经充满了敌人、努米底亚人和毛里人?
§22.14.7qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem quieti spectamus.
刚才我们还在为萨贡托受攻而感到愤慨,不仅呼唤人类,还呼唤条约和神明,现在却静静地看着汉尼拔攀爬罗马殖民地的城墙。
§22.14.8fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram quam deorum invocantium opem: nos hic pecorum modo per aestivos saltus deviasque callis exercitum ducimus conditi nubibus silvisque.
别墅和农田焚烧产生的烟雾直逼我们的眼睛和脸庞;我们的耳朵充斥着哭泣的同盟者的哀求声,他们呼唤我们的援助比呼唤神明的援助还要频繁:而我们在这里就像牲畜一样,在夏日的牧草地和偏僻的小道上行军,隐藏在云雾和森林之中。
§22.14.9si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam ab Hannibale recuperare parat, §22.14.10Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri.
如果马尔库斯·富里乌斯当年也想像这个新卡米路斯(我们在困境中寻求的唯一独裁官)准备从汉尼拔手中收复意大利那样,通过在山顶和牧草地穿行的方式从高卢人手中收复城市,罗马早就属于高卢人了;我担心,在我们这样犹豫不决的时候,我们的祖先多次拯救罗马,最终却只是为汉尼拔和迦太基人保留了它。
§22.14.11sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum, ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones.
但那是一个真正的罗马男子汉,在根据元老院的权威和人民的命令宣布他为独裁官的消息传到维伊的那天,尽管贾尼科洛山足够高,可以让他坐在那里眺望敌人,他还是走下了平原,并且就在那一天,在如今是“高卢人墓地”的城市中心,以及次日在加比伊这一侧,击溃了高卢人的军团。
§22.14.12quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum superbo Samniti inposuit?
怎么? 许多年以后,当我们在考迪姆峡谷被萨姆尼乌姆敌人逼迫屈服于轭下时,卢基乌斯·帕皮里乌斯·库尔索尔究竟是通过遍历萨姆尼乌姆的山脊,还是通过在卢凯里亚施加压力、包围并挑衅获胜的敌人,从而将轭从罗马人的脖子上移开,并强加在骄傲的萨姆尼乌姆人身上?
§22.14.13modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die, quam hostem vidit, classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu, oppressit?
就在不久前,除了速度之外,还有什么给加伊乌斯·鲁塔蒂乌斯带来了胜利? 因为他在看到敌人的次日,就击溃了那支装满给养、被自身装备和器械阻碍的舰队。
§22.14.14stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse: arma capias oportet et descendas in aequum et vir cum viro congrediaris; audendo atque agendo res Romana crevit, non his segnibus consiliis, quae timidi cauta vocant. ”
坐视不动或靠祈祷能结束战争,这是愚蠢的:你应当拿起武器,下到平原,人与人交锋;罗马的国家是通过冒险和行动壮大起来的,而不是通过这些懈怠的策略,懦夫们称之为“谨慎”。
§22.14.15haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque militum dicta ferocia evolvebantur: ac si militaris suffragi res esset, hauddubie ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.
在米努基乌斯仿佛在集会上发表演说时,大群护民官和罗马骑士围绕在他身边,他的激烈言辞也传入了士兵们的耳中:如果这是一件由军事投票决定的大事,毫无疑问,他们会选择米努基乌斯而非法比乌斯担任统帅。